grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber quartus liber primus rubricae
DEORVM GENEALOGIAE A PYLADE VERSIBVS CONCLVSAE
LIBER V
TAntalus
è Plote
est nympha tibi Iuppiter
ortus,
Quem
natum fama est apposuisse deis.
Ille
quidem superum fertur conuiua fuisse,
Arcanis
summi nec caruiße patris.
5 Quæ
quoniam est ausus mortalia ferre sub ora,
Pectora
sunt multo pressa dolore Iouis.
Protinus
ad Stygios
pulsus fuit ille recessus,
Pomaque
& inter aquas esurit atque sitit.
Taygeta
huic Nioben
peperit, quam prole superba
10
Teque
uiro Amphion,
diriguisse canunt.
Edidit,
& Pelopem,
tergo qui insignis eburno
Fulsit,
ubi infernis est reuocatus aquis.
Quatuor
inde Pelops
fœtus tulit Hippodamia,
Quam
uictam celeri duxerat ille rota.
15 Lysidicem
matrem Alcmenæ,
dirumque Thyesten,
Atreumque
ferum, Plistheniumque
simul.
Polluit
Atrei
thalamos scelerata libido
Fratris,
& Harpagigen,
Plistheniumque
tulit.
Tantalus
acceßit thalamo sublatus eodem,
20
Sed
prior & Pelope
nata Thyeste
fuit:
Cui
pater impurus sese commiscuit, inde
Sanctior
Aegisthus
non genitore satus
At
miser Atreus
natorum epulanda Thyesti
Membra
tori obiecit fraude recepta sui.
25 Quem
mox Aegisthus
ferro confecit, & ille
Ereptum
patri reddidit imperium.
Filius
Atreo
Euiolus
fuit, atque Melampus,
Tertius
Alceon,
mater & omnis abest.
Plisthenio
geniti Menelaus,
& ipse Agamemnon:
30
Quos
Merope
exortos matre fuisse uolunt.
Hos
pater Atreo
fratri, quum ceßit in auras,
Tradidit:
inque suam rettulit ille fidem.
Atridas
hinc fama uocat, quos extulit Atreus
Vt
genitor primis fidus ab unguiculis.
35 Ex
Helena
Hermionen
genuit Menelaus,
Oresti
Pactam,
nec Pyrrho
surripiente datam.
Quo
tamen occiso, rursum hanc sibi duxit Orestes,
Vt
nos antiqui temporis acta monent.
Te
Menelaë
patrem fortis uocat & Megapenthes,
40
Quem
tibi fœtura
Rege
Mycenarum
fluxere Agamemnone
fœtus,
Matre
Clytemnestra,
quos memorasse libet.
Laodice,
Electra,
Iphianassa
aut Iphigenia,
Pulchraque
Chrysothemis:
sed nec Alesus
abest.
45 Altera
consequitur mox Iphianassa, & Orestes
Filius:
huius habet semina Tisamenes.
Huius
item, patuit genitrix & nullla, Corinthus:
Quo
dicta est, Ephire
terra uocata prius.
Alter
ab hoc patris de nomine fertur Orestes
50
Editus.
hinc populos exilijsse uolunt.
Fama
Iouem
magno patrem tulit Hercule
factum,
Quum
latus Alcmenæ
fubdidit ille suo:
Et
tribus edixit fieri de noctibus unam,
Vt
posset uoto commodiore frui.
55 Seminis
Herculei
Lydus,
Lamyrusque
fuerunt,
Eurythe
rex Iole
quos tua nata dedit.
E`
Lydo
Lanius
processerat: abdita mater.
Herculis
& stirpem tu Diodore
tenes.
Teque
Sophon
prodit: genitrix est neutra reperta.
60
Hercule
terquinum nascitur inde genus.
Deicoon
Megara,
Teriomachusque
parente,
Et
Creontiades:
quos pater ipse necat.
Illa
etiam Oxeam
genuit. cum matre peremit
Hunc
quoque, dum Stygio
uictor ab orbe redit.
65 Ex
Paphia
(si uera canunt) susceptus Ithoneus,
Ilus
& ex aluo Deïanira
tuo.
Tlepolemum
nixa Astyocha
est: Sardumque
Crominque
Atque
Agilem,
& Cyrnum,
cognita nulla tulit.
Telephis
ex Auge
est, lactatus ab ubere ceruæ,
70
Et
pater Eurypylo,
tum Cyparisse
tibi.
A`
Pyrrho
Eurypylus
cæsus fuit, iste dolore
Languit,
arboreo stipite membra tegens.
Thessalus
Alcida,
Phidippus
& Antiphus
illo
Exorti
certum non habuere torum.
75 Fertur
Auentinus
diuo quoque ab Hercule natus,
Matre
Rhea,
ut uates Andicus
ore sonat.
Inde
Scythes,
Scythica
est regio quo dicta. Gelonum
Addimus:
hoc populos de duce rumor ait.
Herculis
Heracles
dixerunt nomen Achæi,
80
Quod
per Iunonem
præmia laudis habet:
Viribus,
infracta superans & mente labores,
Quos
audax subijt obijcente dea.
Dictus
ab altrice est idem Tyrinthius
urbe,
Quæ
Tyrins
Argis
proxima terra fuit.
85 Amphitryoniades,
Alcmena
matre creatus
Quod
fuerit, cui uir contigit Amphitryo.
At
quoniam Alceus
pater extitit Amphitryonis,
Alciden
uatum carmina sæpe uocant.
Ipse
puer geminos à cunis reppulit angues,
90
Elidens
tenera guttura pressa manu.
Vastantem
iuuenis Teumesia
regna leonem
Strauit,
& inde humeros tergore fultus abit.
Mox
alium Nemeam
iuxta, paruasque Cleonas,
Qui
leo funestus sub regione fuit.
95 Hospitio
fretus pastoris forte Molorchi,
Perculit,
& claua quam dedit ille necat.
Sunt
tamen hunc illumque putent qui prorsus eundem,
Et
uaria priscos mente fuisse patet.
Lernæam
absumpsit ferro, sed & ignibus, hydram,
100
Septenum
posset quum renouare caput.
Mænalium
confecit aprum, quod in
Monstrum
erat, infesto cuncta pauore tenens.
Hunc
alij ad durum perhibent Eurysthea
tractum,
Quum
nondum letho succubuisset aper.
105 Is
tamen Arcadiæ
uarijs à montibus hausit
Nomina,
quos uersu non memorasse piget.
Mænalus
est, Pholoë,
Cyllene,
atque inde Lycæus,
Quo
Iouis
ætherij templa uetusta sedent:
Parthenius,
Lampheus,
Nonacris,
& ipse Erymanthus:
110
Vnde
Erymantheum
fama uocauit aprum.
Arthemiseus
item. sed enim quia Thessalis
ora,
Mænala,
& Arcadicum
continet omne solum:
Mænaliam
consueta feram sunt carmina uatum,
Et
magicos uersus dicere Mænalios.
115 Aeripedem
ceruam, atque auratis cornibus, olim
Mænalium
solita est quæ coluisse nemus,
Alcides
potuit celeri comprehendere cursu,
Et
captæ spolium cornua fulua tulit.
Stymphalidas
summo percußit in aëre telis,
120
Stymphalus
Arcadico
quas tu orbe lacus.
Corpore
tam grandi uolucres, ut lumina possent
Solis,
& obducta tollere nube diem.
Taurum
Cecropias
immani corpore terras
Vastantem,
Herculeæ
perdomuere manus.
125 Victus
& ablato cornu est Achelous
ab ijsdem,
Se
licet in formas uerteret ille nouas.
Threijcijs
olim Bisthonijsque
duce:
Hospitibus
qui suetus equos depascere cæsis,
130
His
cibus Alcida
subijciente fuit.
Busirim
Aegypti
regem, qui proxima Nilo
Diripiens,
toto littore sæuus erat:
Hospitis
innumeri fœdans quoque templa cruore,
Occisum
illius obtulit ipse deis.
135 Antæum,
Libycis
cui regia Lixus
in oris,
Cui
fuit immani corpore terra parens,
Omnibus
infestum, terræque marique cruentum,
Perdidit,
inque ulnis compulit ire neci.
Tum
geminas pelago fertur posuisse columnas,
140
Qua
sese Oceano
porrigit unda minax.
Atque
duos montes, Abilam,
Calpenque,
recisos,
Perpetuum
solitos continuare iugum.
Hesperidum
uigili mala asseruata dracone
Aurea,
confecta fustulit inde fera.
145 Gerionem
triplici forma Tartesia nactum
Littora,
& Hispana
sub ditione pecus,
Strauit:
& ablatis gregibus perduxit in ortus
Hesperij
magnum quod decus orbis erat.
Thermodoontiacam
spoliauit Amazona
balteo,
150
Hunc
Mycenei
regis ad ora tulit.
Nec
Cacus
Herculeas
uires & pondera clauæ
Fugit,
ubi auersas traxit in antra boues.
Sed
iacuit, foribus linquens affixa cruentis,
Quæ
dederat letho perditus ora uirûm.
155 Centauros
solita domitos uirtute peremit,
Pirithoi
cupidos dißociare torum.
Amphitryoniadæ
pactam quoque Deianiram,
Eurythus
optaret quum rapuisse ferox.
Fœdifragum
rapta fixit Calydonide
Nessum,
160
Eueni
ut tumidas exuperauit aquas:
Sanguine
qui moriens, tibi Deianira
fluentem
Pestifero
uestem tristia dona dedit.
Neleos
unde nam sobolem, patriamque, domumque
Dirut,
in Pylios
dum grauiora parat.
165 Vnus
abit
Posset
ut in Phrygios
utilis ire suis.
Bergion,
Albionemque
tibi Neptunne
creatos,
Sistere
dum uellent prætereuntis iter:
Ad
Rhodanum,
& lapidum campum, cessante pharetra
170
Fundere
Gnoßiaci
noxia tela soli,
Imbribus
adiutus lapidum, Ioue
pauca rogato,
Vicit,
& incœptam protulit inde uiam.
Prostrauit
cetum, soluit scopuloque puellam
Hesionam,
Phrygio
Laomedonte
satam:
175 Mercedem
& tædas natæ, tantique laboris
Cum
patre diuino semine pactus equos.
Periurum
posthac regem, & promissa negantem
Vltus,
in Iliacos
prælia magna tulit.
Deleuitque
urbem, & populos cum rege peremit,
180
Abduxitque
illi qui puer unus erat:
Sumere
quem Priami
nomen uicinia fecit,
Hunc
redimens auri pondere ab hoste graui.
Extremam
Italiæ
quum prædo Lacinius
oram,
Græcia
quæ magna est, in scelus omne daret:
185 Multaque
diripiens infestior omnibus esset,
Concidit,
Alcidæ
percutiente manu.
Condita
Iunoni
qui templa Lacinia
dixit,
Quoque
iacent furis mons sibi nomen habet.
Alcmenæ
genito, sæuorum est causa laborum,
190
Dixerat
Eurystheus,
maxima Iuno
tibi.
Atque
hinc Alciden
telo penetrare trisulco,
Iunonis
mammam non timuisse ferunt.
Terrigenum
superi tremerent quum prælia, quisque
Interiore
poli sede receptus erat:
195 Nutabat
curuum nimio sub pondere cœlum,
Casuros
poterat terra timere deos:
Protinus
Alcides
magno sociatus Atlante,
Orbem
humeris subijt, sustinuitque suis.
Aut
quum fessus Atlas
humerum mutare pararet,
200
Herculis
interea membra tulere polum.
Ductaret
quum forte boues Tyrinthius
olim,
Qua
Siculum
cohibent littora longa fretum:
Ecce
uorax anus una pecus furata Charybdis,
Cœperat
abstrusis occuluisse locis.
205 Amphitryoniades
tumidas hanc misit in undas.
Quas
illa absorbens, ut pecus ante, rapit.
Hinc
Erycem
Butae,
Siculas
qui rexit habenas,
Viribus,
eximium cæstibus, ipse necat.
Plutonem
Pylijs,
ipso oppugnante, fauentem,
210
Percußit
teli cuspide tergemini.
Quod
nisi Pæonijs
foret ille adiutus ab herbis,
Omnia
morte premens ipse peremptus erat.
Erginum
Orchomeni
mira feritate tyrannum
Sustulit,
atque urbi libera colla dedit.
215 Ad
Sagarim
fluuim, qui
Sæuus
inauditi corporis anguis erat.
Hic
homines rapiens, & agros & cuncta terebat,
Qui
tamen Herculeo
robore cæsus obit.
Iußus
ad Hesperios
olim dum pergeret hortos,
220
Deuius
à recta cœperat ire uia.
Caucason
ingressus, uinctumque Promethea
uidit,
Pascentemque
iecur non pereuntis auem:
Quem
miserans, aquilam fixit. qua cæsa sagitta est,
Dicitur
hæc astris esse relata poli.
225 Pirithoum
Theseus
Stygias
comitatus ad umbras,
Stabat
in inferno carcere uinctus adhuc.
Id
postquam Alcides
didicit, per operta Laconum
Tænaron
ingressus, limina Ditis
adit.
Liberat
Aegiden,
triplici ligat inde catena
230
Cerberon,
abstractum donat habere uiro.
Soluit
& Alcesten
Peliæ,
pro coniuge mortem
Quæ
subit Admeto,
uiuus ut ipse foret.
Rettulit
hanc illi, Stygioque
ex orbe retractam
Rursus
in aërio sistere posse dedit.
235 Comperit
infernis quum iam redijsset ab undis,
Nescio
quem Thebis
imperitare Lycum.
Ceperat
hic solium uiolento iure, subacta
Herculis
& Megara
coniuge lætus erat:
Deiectum
regno occidit, Thebasque
tyranno
240
Soluit,
& oppressa dempsit ab urbe iugum.
Mox
furijs captus sæua Iunone
magistra,
Vxorem
& natos sustulit ense suos.
Eurytus
Oechaliæ
natam promiserat illi
Rex,
Iolen,
stabili iungere connubio.
245 Fallentem
Alcides,
& tradere uelle negantem,
Perdidit
illius cum patriaque domum.
Inde
Iolen
raptam tanto dilexit amore,
Illius
ut iussu quodque subiret opus.
Senserat
id coniunx, & Deianira
morantem
250
Allicere
ad sese credula posse uirum,
Acceptam
à Neso
uestem, pia dona marito
Coniugis
immemori misit habenda suæ.
Induerat
missam: quæ dum uenatibus instat,
Humidus
& toto corpore sudor abit,
255 Ipsius
occulto penetrauit membra ueneno:
Quod,
nisi mors potuit dura leuare nihil.
Concidit
ille igitur muliebri uictus amore,
Qui
nihil inuictum liquit in orbe ferox.
finis.
grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber quartus liber primus rubricae