LIBRI:
PRIMVS SECVNDVS
TERTIVS QVARTVS
QVINTVS
GRAMMATΙCORVM PAGINA
PRIMA
DE
PYLADE QVAEDAM RVBRICAE
Ad Lucam Tertium patriciorum
Brixiae splendorem,
& Mecœnatem suum, Pylades
Tertie,
cura poli, Musarum
gloria, Luca,
Carmine
diuorum suscipe quæso genus,
Quod
Pylades
nuper fictum tibi dedicat uni,
Dum
sibi præsidij te satis esse putat.
5 Nil
habuit maius, quo te lux maxima uatum
Munere
deuotus posset adire cliens.
Quicquid
enim inconstans homini fors addit, & aufert,
Argenti
& rerum, poßidet ille nihil.
Contentus
casulæ, & modici possessor agelli:
10
Si
modo uix tenuis suppetat ore cibus.
Hunc
tu iudicio postquam grauiore libellum
Terseris,
in populum (si uolet) ire iube.