grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber tertius liber quintus rubricae
DEORVM GENEALOGIAE A PYLADE VERSIBVS CONCLVSAE
LIBER IV
TErtius
eximium nobis parat ecce laborem
Saturno
genitus Iuppiter,
ortus Opi.
Edidit
hic Musas,
uatum pia numina, doctas:
Mnemosyne
dicta est quas peperisse nouem.
5 Per
totidem noctes socium quæ passa Tonantem
Vertice
Pierio
fœtibus aucta redit.
Calliopen
græco primam sermone poetæ,
Quod
bona uox illi fertur adesse, uocant.
Quod
celebret quæ gesta canit per carmina, Clio,
10
Surgit
& ex illa gloria, nomen habet.
Hanc
uentricem historiæ monumenta tulerunt,
Qua
nota antiqui temporis acta forent.
Dicta
fuit dulces Erato
quia cantet amores:
15 Illius
inuentum connubia prima fuisse,
Rettulit
ad nostros nuncia fama dies.
At
quia multiplici cantu uiret usque, Thalia,
Inque
dies floret Palladis
auctus amor.
Hac
una arboribus fretos autore serendis,
20
Rumor
ait primos edidicisse patres.
Melpomenæ
à cantu stetit appeltatio. uerum
Terpsichoræ,
celeres quòd iuuet ipsa choros.
Euterpenque
uocant, quoniam delectet, & esse
Omnibus
assueuit grata canore suo.
25 Huic
primum dulcem modulata est tibia cantum,
Si
ratus à priscis sermo refertur auis.
Laudibus
à multis, memori’ue Polymnia
mente,
Aruorum
cultus, notitiamque dedit.
A`
cœlo Vranie,
cœlestes promere cantus
30
Fertur,
& astrorum prædocuiße uias.
Has
simul à cantu
Argiuum
Musas,
dogmata, certa fides.
Seu
quod nos doceant: nam fert idioma Pelasgum,
Nostra
quod assueuit lingua docere, myin.
35 Siue
quod iniquirant. hæ namque fuisse putantur
Artibus
autores omnibus, atque duces.
Quod
tuus his Helicon
Bœotia
mons dedit ortum,
Inde
Heliconiadum
nomina sæpe tenent.
Non
procul assurgit quoniam Parnaßia
rupes
40
Phocidis
aut impar uertice, uel niuibus,
Quam
simul has habitasse ferunt, Parnaßidas
inde
Carminibus
crebris turba diserta uocat.
Quòd
Thracum
Aonia
est regio, contermina terræ
Phocidos,
Aonidas
hinc uocitare solent.
45 Quodque
Cytheronem
satum coluisse feruntur,
Appellant
uatum metra Cytheriadas.
Pieridas
Macedum
regio celebrata uocari
Tradidit,
antiquo nomine
Emathiam
dixere noui. sed Pieris
illi
50
Pieriæ
dederat nomina sylua prius.
Sunt
qui Pieridum
cantantibus agmine uicto,
A`
totidem Musis
nomina sumpta uelint.
Thespia
Phocæo
sedet urbs, Helicone
propinquo
Littore,
qua genitam Thespida
in urbe uolunt.
55 Extitit
una nouem Musarum
Thespis
alumna,
Vnde
illas soliti dicere Thespiadas.
Fons
tuus est
Pegasus
impacto quem pede preßit equus.
Hunc
Hippocrenen
Dores,
Romanaque
fontem
60
Lingua
Caballinum,
Pegaseumque
tulit.
Pegasidas
referun atque Hippocrenidas
ergo,
Fonte
sub hoc Musas
quas habitare canunt.
Libethrus
Macedum
latis fons ortus in oris,
Magnetum
populi qua regione sedent:
65 Libethra
hunc iuxta est antrum, Libethrides
inde
Nomen
habent, locus his quum sit uterque sacer.
Pimpleo
de fonte alio, uico’ue iacente
Sub
Macedum
campis, quos patet esse uagos,
Monte
uel Orchomenûm,
Pimpleidas
appellarunt:
70
Quod
patet hos illas incoluisse locos.
Nec
mihi Castalius
fons, in radicibus imis
Parnaßi
montis prætereundus erit:
Castaliæ
qui nomen habet de nomine nymphæ,
Quo
sacra Musarum
ludere sueta cohors:
75 Castalidas
tali memorant à fonte poëtæ,
Quarum
perpetuo uerba fauore serunt.
Mnemosyne
extremum tribuit cognomen. at iuud
Syllaba
non patitur uersibus esse meis.
Id
patronymicis non multum creditur impar
80
Quid
faciam? mater prodere sollicitat.
Da
ueniam lector, uult Mnemosynidas
illa
Dicere,
sic nomen tollere ad astra suum.
Ab
Ioue
rex olim Meßenius
ortus Achæus,
Vnde
suum populus nomen Achiuus
habet:
85 Menaque
prolatis in mensem dicta præesse
Floribus,
& Phrygia
Xanthus
ab urbe cadens.
Mater
abest. Ioue
nata Venus,
pulchraque Dione,
Vulcani
coniunx tertia dicta Venus.
Venere
est generatus Amor.
Corymosa
Tonanti
90
Myrmidonem
fertur nympha tulisse deo.
Leda
Clytemnæstram
fuit, hæc Agamemnonis
uxor:
Leda
Helenam,
nupsit quæ Menelaë
tibi.
Quam
Phrygius
postquam rapuit Lacedæmone
pastor,
In
Troiam
95 Iuppiter
ex Leda
Pollucem
& Castora,
fratres,
Gignit:
equo hic, pugnis inclytus ille fuit.
Nata
Ioui
è Cerere
est coniunx Proserpina
Ditis,
E`
luna exortum te Dionyse
putant.
Ioue
nympha Garamantide,
prodit Iarbas,
100
Getulum
tenuit qui ditione solum.
Nympha
Ioui
geminos peperitque Thalia
Paliscos,
Hiscentem
referunt nomina rursus humum.
Europam
niueo mutatus corpora tauro,
Transtulit
ad Cretæ
littora nota pater.
105 Hinc
satus es Lyciæ
rex iam Rhadamante
future,
Cuius
& inferno iura sub orbe patent.
Prodijt
hinc Minos,
qui post Cretensia
regna,
Cum
fratre in Stygio
iudicat acta foro.
Minoi
Androgeum,
Phædram
simul, atque Ariadnam,
110
Pasiphaë
coniunx, edita sole, parit.
Glaucum
etiam Minos
genuit, cum Deucalione,
Natum
Deucalion
Idomenea
tulit.
Orsilochum
Idomeneus,
Ithaci
quem perdidit ensis:
Hique
omnes tacitis exiliere toris.
115 Aurea
Luciferum
nixa est Aurora
Tonanti,
Ceycem
Alcyones
edidit ille uirum.
Edidit
accipitrem factum quoque Dædaliona,
Dictaque
Trachinna
est nympha utriusque parens.
Dædalion
sed te latuitque puerpera, gignit
120
Pæonij
coniunx credita Lichione:
Qua
cithara insignis tibi natus Apollo
Philemon,
Furque
tibi est Hermes
nobilis Autolius.
Tu
quoque siderei non ultima gloria cœli,
Diceris
Orion
semen habere Iouis:
125 Si
modo danda fides Nasonis
uersibus ulla est,
Immictum
corio dum bouis esse refert.
Quod
licet ediderint facinus tria numina, summum
Fama
patris dignum fecit honore Iouem.
Neptunno
Ascræus
quanquam Minoida
uates
130
Credidit
Euryalen
hunc peperisse deo.
Sunt
quoque Trinacrio
qui dicant Oenopione
Progenitum,
uel quem miserit
Illius
& natam Meropen,
uel nomine dictam
Candiopen
femori supposuisse suo.
135 Ex
illa Hippolagum
genuisse, sed ille Dryantem:
Is
te rex Thracum
docte Lycurge
tulit.
Protulit
Augeum
rex Harpalicenque
Lycurgus,
Quæ
patrem è medijs abstulit ense Getis.
Et
te, quæ nimio correpta cupidine Phylli,
140
Ad
reditum lento Demophoonte
cadis.
Horum
nulla datur genitrix. sed & Aona
celsus
Iuppiter
è nympha Mnoside
progenuit.
Aone
dixerunt ignota matre Dymantem,
Ignotaque
duos esse Dymante
satos.
145 Hinc
Asium,
tibi qui non uanus auunculus Hector,
Atque
Hecubæ,
ex alio sed patre, frater erat.
Hinc
ea, qua sumptis nondum processerat alis
Aesacus
in mergum uersus, Alixirhoë.
E`
Ioue
Sarpedon,
peperit quem Laodamia:
150
At
nothus ex illo prodijt Antiphates.
De
Ioue
Pilumnus,
qui stercora ferre per agros,
Et
docuit populos pinsere grana rudes.
Huic
Daunum
Acrisij
Danaë
compressa tulisse
Creditur:
à Dauno,
Daunius
ortus ager.
155 Ex
Dauno
Turnum
Iuturnam
Daunus
matre latente serit.
Filius
ætherij Iouis
est Acrisius,
huius
Laërtes,
dubio partus uterque toro.
Laerti
coniunx Anticlia
fudit Vlyssem,
160
Et
natam pulchris uultibus Echimenen.
Sunt
quibus Autolia
est Anticlia
dicta, patremque
Qui
Laertiadæ
Sisyphon
esse putent.
Is
latro notus erat, seruans angusta uiarum,
Et
saxo impediens prætereuntis iter
165 Lætaque
quum peteret noua nupta oracula diuûm,
Vim
tulit & sæua traxit in antra manu.
Inde
grauis peperisse uiro narratur Vlyssem,
Quem
Laertiaden
Sisyphiumque
uocant.
Penelope
est illi satus Icareotide,
nulla
170
Cui
par uisa fide est, coniuge Telemachus.
Telegonus
Circe:
patrios qui noscere uultus
Dum
cupit, incautus perdidit ipse patrem.
Ausonius
tacito ex utero quoque natus Vlyßi
Fertur,
ab hoc fluxit nomen in Ausoniam.
175 Mercuriumque
Tonans
eduxit Atlantide
Maia
Portantem
gemini nuncia fida poli.
Myrtilus
Oenomai
currus auriga, parentem
Hunc
uocat. at genitrix non satis ulla patet.
Huic
parit Eudorum
soboles Polymela
Philantis,
180
Huic
Lara
dat geminos, siue Larunda, Lares.
Esse
Lares,
Geniosque
uolunt, data numina bina
Omnibus:
& uitæ, funeris atque duces.
Sunt
quoque Penelopen
qui, uix bene credita uerba,
Mercurio
natum Pana
tulisse uelint:
185 Non
quem Pana
deum uenerantur in
Sed
quem de cunctis sustulit illa procis.
Mercurio
Euandrum
peperit Nicostrata
regem
Arcadia
Euandro
stirps geminata fuit.
Hinc
genitrix orta est Pallantia
grata Latini,
190
Vnde
Palatinus
nomina sumpsit apex.
Hinc
ferus à Turno
confossus uulnere Pallas,
Et
quibus exierit uiscera neuter habet.
Persea
rex superum genuit Saturnius,
auro
Quem
pluuio Danaë
protulit Acrisij.
195 Is
Persen,
prima est à quo monstrata sagitta:
Censuit
ut quondam Plinius
ore graui.
Mater
in obscuro est. quos uerò exinde creauit,
Edidit
hos illi quatuor Andromeda.
Quattuor
è numero surgit mihi primus Erythreus,
200
Vnde
putant rubro nomina facta mari.
Consequitur
Sthelenus,
cui durum Eurysthea
coniunx,
Sit
licet ignoti nominis illa, parit.
Tertius
accedit Bacchemon:
filius illi
Ortus
Achemenides,
Orchamus
inde fuit.
205 Non
torus illuxit: sed te uocat Orchame
patrem
Leucothoë,
tibi quam sustulit Eurynome.
Gorgophonem
prodit quarto sed in ordine Perseus,
Pignora
quo uates bina recepta ferunt.
Hinc
Electrionem,
quo sis Alcmena
profecta
210
Herculis
ætherio de Ioue
facta parens.
Alceum
hinc, qui te Amphitryo
produxerit. atqui
Omnibus
his uentres, qui peperØre,
latent.
Sunt
tamen Alcmenæ
qui peruenisse parentem
Eurydicen
Pelopis
Lysidicen’ue
putent.
215 Alcmena
Amphitryo
de uxore Iphiclea
gignit,
Huic
puer obscura matre Iolaus
adest.
Aeacon
Aegina
est magno connixa Tonanti,
Qui
prius Oenopian
de genitrice uocat,
Et
scelera in Stygio
cum fratribus excutit orbe.
220
Phocus
ab hoc, Peleus,
cum Telamone
sati.
Mater
abest. duplex Telamone
est orta propago,
Diuerso
quanquam uenerit illa toro.
Hesiona
est Teucer
nam Laomedontide
cretus,
Aiacem
dubiæ progenuere fores.
225 At
Peleus
tacita Polydorim
sustulit aluo,
Insignem
E`
Thetide
eximium atque inuictæ mentis Achillem,
Scyria
cui Pyrrhum
Deidamia
parit.
Andromache
est, aut Hermione
Peripelea
Pyrrho
230
Fœta.
Molossus
at est ortus ab Andromacha.
Hunc
genuisse ferunt Polydectam,
nullaque certa est
Mater:
& ignotum, uir, mulier’ne fuit.
Vulcanum
Quem
Lemni
fabrum, Mulciberemque
uocant.
235 Huic
Prænestinæ
fundator Cæculus
urbis
Filius,
ambiguo contigit è thalamo.
Cacus
& Herculeis
oppressus uiribus olim,
In
sua dum tractas diripit antra boues.
Dum
tua Vulcanus
cupido petit ore Minerua,
240
Oscula
dum pugnas, uimque pudica fugis:
Natus
Erichthonius
sparso de semine terræ
Dicitur.
hoc Cephali
Procris
amica sui,
Hoc
Boreæ
coniunx, matrum decus, Orithyia,
Et
rex Pandion
Atticus
exilijt.
245 Esse
duas perhibent genitas Pandione, Prognen,
Quæ
Thracum
regis Tereos
uxor erat:
Et
quæ trunca fuit liuguam Philomela
scelesti
Ne
facinus posset Tereos
ore loqui.
Nulla
tamen genitrix, positis tot in ordie natis,
250
Emicuit,
cuius nomina fama gerat.
Tullius
inde tibi Vulcane
est Seruius
ortus,
Creßia
cui mater Corniculana
fuit.
Contigit
huic duplex, uario sed pectore, nata:
Hæc
maior, fuit hæc Tullia
dicta minor.
255 Venter
abest. Aruntis
eat prior, altera Luci
Vxor:
Tarquinius
quos pater ediderat.
Dißimilis
natura fuit: pius ille, ferocem
Hic
animum geßit: dißimilisque torus.
Fata
animos iunxere. perit minor, & perit Aruns.
260
Lucius
& maior conueniuntque duo.
Quid
moror? impulsu iam sumptæ coniugis ille
Regalem
ascendi corrupuitque gradum.
Dumque
socer prodit solium capturus, ab illo
Pellitur
& nullo uulnere plangit humum.
265 Audierat
coniunx, regem uisura maritum
Prosilijt,
rapidis in fora uecta rotis.
Dum
redit, auriga est uiso genitore perempto
Territus,
& frenis iam retinebat equos.
Nata
uetat, patriosque iubet proculcet ut artus
270
Curribus
& scindat uerbere quadrupedes.
Filia
dura quidem, atque omni damnabilis æuo,
Cumque
uiro & natis funere digna graui.
Hippotæ
Sergesta
Ioui
te filia Trois,
Aeole
non ficto nixa putatur auo.
275 Non
minus Hippotades
igitur, quàm frater Acestes,
Diceris.
hæc natos uos tulit una duos.
Multa
sed ignotis proles tibi matribus orta:
Primaque
Ceycis
creditur Alcyone.
Tum
Canace,
& Macareus:
uetito quo iunxit amore,
280
Quæ
solet ignotos iungere sæpe, Venus.
Misenusque
iacens tribuit qui nomina monti
Baiarum,
præstans ære ciere uiros.
Nec
non Salmoneus,
tonitrum qui imitatus Olympi,
Fulmine
sub Stygias
est reuolutus aquas.
285 Hoc
Tyro
genita est, Neptunno
fœta gemellos,
Critheaque
Aeoliden
postmodo nacta uirum.
Te
Cephalus,
Procis
coniunx, uocat Aeole
patrem,
Hesperus
Aurora
est cui pariente satus.
Te
uocat Iphiclus,
cui pota uenena Podarcem
290
Serpentis
natum contribuisse uolunt.
Rex
Athamas
uocat, Inoë
cui fœta Learchum:
Illisit
saxo quem pater inde furens.
Et
qui Portumnus,
Melicerta
est, siue Palæmon
Dictus,
& Inous
de pariente deus.
295 Prima
tamen coniunx Athamanti
prodidit Hellen
Neiphile,
unde Helles
nomina
Est
aurato uectum super æquora Phryxum
Ariete,
quum nondum lapsa natasset aquis.
E`
Phryxo,
ignota fluxitque Cytorus
ab aluo,
300
Paphlagonum
de quo terra uocata fuit.
Aeolus
est Ephiræ
tibi rex & conditor altæ
Sisyphe
ab antiquis creditus, esse pater:
Quem
fama Ionij,
Aegæique
in littoris ora
Abruptum
est olim corripuisse iugum,
305 Perdere
consuetum saxo de monte reuulso,
Fors
quibus illorsum sæua dedisset iter.
Vnde
Acheronte
situs, prægrandi pondere saxum
Voluis,
& elapsum rursus ad ima petis.
Nupta
tibi Merope
est Peligni
carmine uatis:
310
Qua
Glaucum
magnum deinde Creonta
seris:
Hunc
regem accipimus defuncto patre Corinthi
Natam
unam, obscuro sed genuiße toro.
Nata
Creusa
fuit. sponsam hanc non duxit Iason,
Cum
patre quod rapta est Colchidis
arte focis.
315 Bellerephon
Glauco
est ignoto uentre creatus,
Achimene
huic coniunx pignora terna dedit:
Isandrum,
Hippolochum,
pulchram quoque Laodamiam:
Quæ
te Sarpedon
de Ioue
nixa fuit.
Hippolocho
est alter Glaucus,
sed ab ubere tecto
320
Partus,
& hic Phrygijs
mœnibus auxit opem.
Crithea
uentorum genuit rex Aeolus.
illi
E`
Tyro
natos quattuor esse putant:
Aesona,
Medeæ
redijt cui fortior ætas
Artibus:
hinc Pheritas,
Alcimedonque
subit.
325 Hinc
Amythaon
adest. fratres Polymela, & Iason,
Aesone
sunt orti: nec tamen unde, patet.
Hypsipyle
Euneumque,
Thoantaque
gignit Iason,
Aurato
felix uellere nomen habens.
Gignit
& obscuro Philomelum
corpore. Plutum
330
Ille,
sed hic nato fit Pareante pater.
Hinc
Paron
appellant, quæ sit Minoia
primum
Dicta,
quod hac sedem fixerit ille suam.
Fudit
Epitropium
Alcimedon.
Amythaone
creti
Sunt
duo: inde Bias,
inde Melampus
adest.
335 Nec
quibus è thalamis patuit. fueratque Melampus
Herbarumque
potens, augurioque sacer.
Theodamasque
illo satus est, non segnior augur,
Suffectus
titulis Amphiaraë
tuis.
Mantyona,
Antiphatemque
Bias
de coniuge Pero
340
Extulit.
at geminos Mantyon
ipse creat:
Formosum
Clytonem,
Et
uatem, nomen cui Polyphidis
erat.
Ille
Theoclimene
est factus pater augure docto:
Nec
trius his data sunt ubera certa satis.
345 Antiphate
est, & mater abest, generatus Oicleus.
Haustus
ab hoc satus est Amphiaraus
humo.
Cui
natum Amphilochum
peperit coniunx Eriphile,
Quique
illam Alcmæon
perdere sustinuit.
De
genitore etiam prodit Catyllus
eodem,
350
Hoc
triplex dubijs nixibus inde puer.
Tyburtus
simul, atque Corax,
Catyllus
& alter,
Mœnia
sunt quorum Tyburis
aucta manu.
grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber tertius liber quintus rubricae