grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber quintus liber secundus rubricae
DEORVM
GENEA
-
logiae
a bvrcardo py-
lade Brixiano
uersibus elegiacis
conscriptae, Liber
primus
CARMINE
concipimus geneas cantare deorum,
Quos
pia gentiles turba uocare solet:
Quo’nam
quisque patre, & qua sit genitrice creatus,
Forsitan
& clarum si quid in orbe dedit.
5 In
quibus Ascræi
pars est non ultima uatis:
Multa
etiam, Siculus
quæ Diodorus
agit.
Quicquid
& aggeßit quondam Certaldus
in unum,
Aut
ueteres scriptis nos docuere suis.
Melpomene
aßistas, turba comitante sororum.
10
Res
& in hoc schedio uestra putatur agi.
Quem
primum longæua deum commenta uetustas
Dicitur,
huic nomen Gorgonis
ilia dedit.
Quod
neque fas aperire foret, nec prodere cuiquam,
Hac
uenerata suum religione deum.
15 Hunc
sine principio, nulloque autore parentem,
Credidit
in tenebris degere posse Chai.
Id
Chaos
(ut perhibent) rudis atque incondita rerum
Materies,
uno corpore iuncta fuit.
Cui
neque quam posset quisquam dignoscere formam,
20
Nec
nisi pondus iners, & graue, uultus erat.
Dicitur
hanc deus is sedem tenuisse profundam:
Hinc
factum, ut nulli cognitus ille foret.
Qui
congesta Chao
discordia ferre tumultum
Semina
concipiens, intulit hisce manum.
25 Litigium
eduxit primum: id sine matre profectum,
Panaque,
tum Parcas
exijlisse ferunt.
Prima
fuit Clotho,
Lachesis
subit, Atropos
inde:
Hæ
manibus uitam fataque nostra gerunt.
Ipse
Polum
digitis post hæc conclusit in orbem
30
Exiguum
ductis: sic uaga fama canit.
Protulit
hinc Terram,
dictam quoque nomine Vestæ:
Quæ
Famam,
& Noctem,
Taygetemque
parit,
Tartaron,
Antæum:
numero quæ pignora quinque
Sola
creat, nullo semine fulta uiri.
35 Tum
Terræ
iunxisse latus, Phytonaque
magnum,
Inde
Erebum
fertur progenuisse Deus.
Mox
Erebum
de Nocte
ferunt ter pignora septem
Gignere.
primus Amor
diceris esse puer,
Gratia
dehinc patiensque Labor,
liuensque uenenum
40
Inuidiæ,
Metus
hinc, Frausque,
Dolusque
subit:
Humanisque
tenax nimium quæ mentibus hæret.
Nonus
Egestatem
sustinuitque locus.
Hinc
ea quæ miseros fertur sortita, Famesque,
Cum
Senio,
Morbus,
deinde Querela
uenit.
45 Pallorem,
& Tenebram,
ac Somnû,
Atque
Charon,
penè est ultima nata Dies.
Ast
oriens Aether
conclusit uiscera matris:
Cui
soror est natos proxima nixa duos.
Hunc
primum dixere Iouem
monumenta uetusta,
50
Hunc
Cœlium:
atque idem Cœlius
esse potest.
Iuppiter
è cerebro natam eduxisse Mineruam
Dicitur,
& nulla de genitrice, suo.
Altera
nata tulit nomen Proserpina
matris,
Quæ
(si uera canunt) illius uxor erat.
55 Qua
Diana
simul, Tritopatreus,
Ebuleusque,
Et
Dionysus
item, prosiliere Ioui.
De
Niobe
est Apis,
Lysica
susceptus at Hercles,
Hermen
Cyllene
protulit Arcadica.
Sunt
scita, Sol
primus, Liberque
ex ordine primus,
60
Pignora
de incertis matribus orta deo.
Idem
Epaphum
genuit, siue
Siue
Io
hunc tulerit: preßit utramque deus.
Teque
ex Persephone,
Liber,
dixere secundum
Mercurium,
uates progenuisse pij.
65 Primus
at ex illo, primaque Cupido Diana
Editus
est: alijs nixibus Autolius.
Lychione
hunc illi peperit. fuit illa parente
(Sed nondum uolucri) Dædalione
sata.
Autolius
primum non nota è matre Sinonem:
70
Sißyphon
hic, geminos, Autoliamque tulit.
Dicitur
hac sollers quondam prognatus Vlysses,
Proditor
hoc Troiæ
patre fuisse Sinon.
Ex
Epapho
Belus
inexplicitis Priscus
ab uberibus.
75 Ex
Belo
Danaus,
geniti, Aegisthusque,
& Agenor:
Sed
quibus, haud clarum, matribus extiterint.
Quinquaginta
ortæ Danao,
fera pectora, natæ
Matribus
ambiguis: quæ necuere uiros.
Nomen
Hypermestra
est primæ, Bona
dicta secunda,
80
Tertia
Amymone:
cætera turba latet.
Prima
tamen scelere abstinuit, sponsoque pepercit:
Aegisthi
reliquæ dissecuere genus.
Quo
pater his facto perituras Iuppiter
undas,
Quas
referant humeris, sub Phlegethonte
dedit.
85 Lynceus
Aegistho
natus perhibetur, & unà
Quos
decies fratres quinque fuisse patet.
Deque
tot, hic nomen Lynceus
unus habet.
Iunctus
Hypermestræ
magnum produxit Abantem,
90
Cuius
in Argiuis
regna fuere diu.
Is
Prœtum,
Acrisiumque
è uentribus, Iasiumque,
Sustulit
ignotis. Prœtus
at ipse Meram.
Cumque
Mera
geminas (si stant audita) sorores:
Sed
non sunt illis nomina certa satis.
95 Antiopa
has fertur, Sthenobœa,
uel Antia
nixa:
Sunt
uario uatum pectora iudicio.
Acrisio
Danaë
genita est: stetit abdita mater,
E`
pluuio Danaë
Persea
nixa Ioue.
Iasio
Amphion,
Thalaon,
Atalantaque
nati:
100
Hippomanem
cursu quam superasse ferunt.
Orta
tua est Neleu
coniunx Amphione
Chloris,
Phlegræusque
fuit de Thalaone
puer.
De
Thalaone
uiro prodit malefida Eriphile,
Sæua
tori consors Amphiaraë
tui.
105 Eurynome
huic mater dicta est: sed cætera turba
Partubus
obscuris edita prosilijt.
Quin
etiam Eurynome
Thalaon
tibi gignit Adrastum:
Argiam
hic natas, Deiphilenque
duas.
Non
patuit genitrix. uerum hac tu coniuge Tydeu
110
Lætus
es: illa uiro non Polynice minus.
Tertia
sed Beli
proles narratur Agenor,
Septenum
tacito uentre parasse genus.
Europam
in Cretam
tauro per cærula uectam,
Et
quæ Taygetam
traxit amore Iouem.
115 Quamque
canunt factam nato Lacedæmone matrem:
Sint
licet, hinc Semelæ
qui tribuisse uelint.
Hoc
Polydorus
item natus fluxisse putatur,
Et
Cadmus,
Phœnix,
Labdacus,
atque Cilix.
Hermione
Autonoen
Cadmo,
Semelenque,
& Agauen
120
Edidit:
Inoë
filia quarta fuit.
Datque
Philistenem
Phœnix,
quo deinde Sychæus:
Te
Phœnix
triplici pignore Bele
patrem:
Didone,
atque Anna,
diro quoque Pygmalione.
Nec
satis, hos uteri qui genuere, patent.
125 Tresque
Cilix
profert obscura coniuge natos,
Non
ullo illustri nomine Lampsacium:
Pyrrhodem,
è silice primus qui excusserit ignem:
Et
patrem antiqui Pygmaliona
Paphi:
Quem
peperit dilecta prius sibi eburnea uirgo.
130
Deque
Papho
est Cinyras,
matre latente, satus.
At
Cinyras
Myrrham,
& de Myrrha
sumpsit Adonim:
Sed
genitrix Myrrhæ
nomine nulla datur.
Labdacus
extrema est producta ab Agenore
proles:
Laius
huic tacito filius ex utero.
135 Laius
Oedipodem
ex Iocasta
coniuge sumpsit.
Ex
matre impurus quatuor Oediopodes:
Antigonam,
Ismenen,
Eteoclea
cum Polynice.
Thersandrum
Argia
de Polynice
parit.
Cœlius
ætheriæ sobolis pars altera, bis sex,
140
Sed
tantum è Vesta
pignora sena dedit:
Tethyn,
Opim,
Cererem
primam, Titana,
marisque
Rectorem
Oceanum,
falciferumque senem.
Vulcanum
primum tulit inde, Iouemque
secundum:
Sed
quo concubitu, non tenuisse licet.
145 Mercurius
pariente Die
quoque tertius, illi,
Si
modo uera canunt, magnaque nata Venus.
Inuentorque
domus luteæ, sine nomine matris,
Toxius
ortus ab hoc, atque secunda Venus.
A`
uenio deducta Venus,
quod ad omnia diua
150
(Tullius
ut cecinit) prompta uenire solet.
Hæc
eadem à spumis olim sibi nomina traxit,
E`
quibus in rauco dicitur orta mari.
Saturnus
Cœlo
membra resecta patri,
155 Illorum
è spumis contractis sanguine fuso,
Virgo
sub æqureis orta putatur aquis.
Aphrogenia
igitur dicta est hinc, atque Aphrodite,
Dorica
quòd spumam lingua uocauit aphron.
Et
quod nata sacris primum est appulsa Cytheris,
160
Hoc
Cytherea
sibi nomen habere solet.
Quod
Cypron
hinc petijt, sedes ubi plurima diuæ est,
Huic
quoque cognomen Cyprogenia
fuit.
Natus
Eryx,
structo Siculorum
in uertice templo,
Fecit
ut huic nomen pòst Erycina
foret.
165 Sunt
qui illam dicant Philomedea,
testibus orta
Quod
fuerit, risum uel dea semper amet.
Te
peperisse uolunt matrem hanc formose Cupido,
Qui
mentes hominum cœlicolumque domas.
Mercurio
fulgens peperit Venus
Hermaphroditum,
170
Qui
mulier, qui uir, neuter & unus erat.
Vulcano
è primo primus fuit ortus Apollo,
Quem
Iouis
alterius nata Minerua
creat.
Prima
Ceres
Acheronta
parit: qui Nocte
Megæram,
Tisiphonam,
Alectò,
tris furias genuit.
175 E`
terraque Stygem:
parit hæc Cocyton:
at ille
Te
Phlegethon:
Lethen
tu generare soles.
Vtraque
in obscuro est genitrix. Acheron
quoque nymphæ
Turbidus
ex Orne,
protulit Ascalaphum.
De
Styge
te nata natam
180
Natus
Honor
sola est, delituitque pater.
Se
quondam læto Reuerentia
iunxit Honori,
Et
sacra Maiestas
protinus orta fuit.
Titanum
è terra bis septem promere fœtus
Constat,
&
185 Cætera
turba mares, Hyperion,
& ipse Lycaon,
Cœus,
& Astræus,
sæuus & Iapetus.
Pallenes,
Pallas’ue,
& Typhon
siue Typhœus:
Quidque
patris nomen non habuere sibi
Encheladus,
Briareus,
Aegeon,
Runcus,
Aloëus,
190
Falciferi
ultores, Porphyreonque,
dei.
Quos
pater infestos olim sibi Iuppiter
igne
Ad
Styga
fulmineo trusit ab arce poli
Sanguine
ab illorum fuso excreuisse uirorum
Cædibus
& uitijs corpora plena ferunt
195 A`
magno exortum memorant Hyperione Solem,
Et
Lunam:
obscurus partus uterque manet.
Aeonas,
Horasque
Chronis:
sed Nerea
Soli
Lampetiam,
& pariter te Phaëtusa
tulit.
De
Persa
Oceani
prole est sublataque Circe,
200
Aeetesque
deo, qui uehit
Medeam
Aeetæ
coniunx Ipsæa
tulisse
Fertur,
& Absyrtum,
Calciopenque
uiro.
Vxorem
hanc Phryxus,
Medeam
duxit Iason,
Quæ
fratrem potuit dilacerare suum.
205 Sol
quoque Miletum
non nota excepit ab aluo,
Angitiam,
Dircen,
Pasiphaënque
simul.
Candida
Mileto
Cyane
est enixa gemellos,
Biblida
cum Cauno,
quos malus ußit amor.
Arcadis
at mater de patre Lycaone
nata est
210
Calisto,
arctoi gloria summa poli.
Hæc
ursa est, Helice,
Septentrio,
uel Cynosura,
Interdum
Phœnix
nomine dicta nouo.
Latonam
è Cœo,
qua tu susceptus Apollo,
Asterienque
ferunt matre latente satas.
215 Aurora
Astræo
peperit Titania
fratri
Astræam,
& uentos, qui freta longa premunt.
Primus
ab exortu consurgit Apeeliotes,
Quem
Subsolanum
lingua
Huic
flat ab occiduo aduersusque Fauonius
orbe,
220
Græcula
quem Zephyrum
dicere turba solet.
Perfurit
arctoo Septentrio
missus ab axe:
Hunc
Boream
Graiæ
constituere notæ.
Limite
quem recto mittit contraria tellus:
Est
Latijs
Auster,
Cecropiusque
Notus.
225 Inter
eum & primum celer est Vulturnus
Achæis
Ingenti
strepitu quòd fluat, Eurus
erit.
Personat
Argestes
contrà, nostroque uocatus
Spirat
in æquoreas nomine Corus
aquas.
Austrû
inter Zephyrûque
fremês uenit Aphricus,
aut Libs:
230
Obuius
huic Aquilo
turbidus ore furit.
Quem
Libs
atque Notus
claudunt, ab utroque uocatur,
Compositis
gemino dogmate nominibus.
Cæcian
opposita dicunt de parte meantem,
Is
sibi Romanum
non puto nomen habet.
235 At
quem Vulturnus
medium comprehendit, & Auster.
Euroaustrum
appellant, Euronotumque
simul.
Thrascion
obijciunt crepitantem à fronte poëtæ:
Fallor,
an hæc numero stirps duodena fuit?
E`
Zephyro
Balium,
Xanthumque,
Harpyia
Podarge
240
Fertur
Achilleis
nixa tulisse iugis.
Sed
Zethum,
& Calaim,
Boreæ
parit Orithyia:
Ignoto
Harpalicen
sustulit ille toro.
Hesperon
ex
Atlantem
ex Clymenè
protulit Iapetus:
245 Hesperus
Hesperidas,
Aeglen
simul atque Erethusam,
Tertia
quam memorant Hesperethusa
fuit.
Pyrrha
patrem nascens Epimethea
sola uocauit,
Cognita
Pyrrha
satis Deucalione
uiro.
Hesperidum
& Pyrrhæ
matres latuØre:
Prometheus
250
Pandoram
molli fecit at ipse luto.
Iside
mox factus pater est, & Deucalione,
Quos
tulit obscura de genitrice duos.
Deucalion
Pyrrha
genuit de coniuge, uersum
Psittacon
in uolucrem nominis inde sui.
255 Hellanuque,
Sed
te Phentrates
& Dionyse
toris.
Ex
Atlante
fuit tacito de uentre Calypso,
Sed
puer ex Aethra
post generatus Hyas.
Hic
uenator erat, quem fulua leæna peremit:
260
Illa
diu est Itachum
sed remorata uirum.
Atlanti
coniunx Hyadas
quoque parturit Aethra,
Quas
numero septem fama fuisse refert.
Pyrrhodile,
Eudora,
Ambrosie,
Chronis,
atque Thiene,
Polyxo,
& Phyto:
nomina Græca
manent.
265 Pleione
Atlantis
fœmori coniuncta, putata est
Nutrices
Bacchi
gignere Pleïadas:
Taygetam,
Maiam,
Steropen,
Meropenque,
Celeno,
Electram,
Alcyonen,
sidera facta polo.
Pallene,
aut Pallas
quintam genuisse Mineruam
270
Diceris:
at uenter, quo generata, latet.
Creditur
illa tamen patrem occidisse. Typhœus,
Seu
Typhon,
natos edidit ipse duos:
Aeon,
& ignota fuit hic productus a aluo:
Chedria
te mater sæua Chimæra
tulit.
grammaticorum prima pagina pyladis pagina prima liber quintus liber secundus rubricae