Carm. I 22
Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,
Sive per Syrtis iter aestuosas
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.
Suet. in Tit., Xiph. in Vesp.
Titus Vespasianus audiens praedecessoris suos multis a subditis iniuriis
affectos: Nemo, inquiebat, me iniuria afficiet, quia nihil ago, quod alios
laedere possit.
ad emblema primum | anterius
| posterius | ultimum
ad
indicem emblematvm