NATVRA MODERATRIX OPTIMA

(imago)


Serm. I 2

Nonne Cupidinibus statuit natura modum, quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest & inane abscindere soldo?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris
Pocula? num esuriens fastidis omnia, praeter
Pauonem rhombumque?

Serm. II 2

   ...non in caro nidore voluptas
Summa, sed in reipso est.
Natura sicut rector, semper quod melius est praescribit, datque singulis affectibus mensuram convenientem.

Seneca, de beneficiis

Illam sequentibus omnia expedita & facilia sunt: contra illam viventibus non alia vita est, quam contra aquam navigantibus. Dat enim cuique quod convenit, & ne, dum manere possunt, intereant, elaborat.

Cice. Eras. Apophth. Laer. II 6 5

Execrari solitus Socrates eum, qui primus utilitatem a natura seiunxisset, & naturam appellabat honesti rationem, homini a natura insitam.

Cum textu pagina

M. de Beaumont

ad emblema primum | anterius | posterius | ultimum

ad indicem emblematvm