IN MEDIO CONSISTIT VIRTVS

(imago)


Epist. I 18

Virtus est medium vitiorum in utrumque reductum.

Aristot. II Ethic., cf. Cic. II offic.

In circuli centro, posita hic Liberalitas, Avaritiam inter ac Prodigalitatem. Virtus enim est mediocriter duorum vitiorum, alterius secundum excessum, aletrius secundum defectum, ratione ad nos servata: sine qua mediocritate nihil boni nobis advenire potest; ea autem servata, nihil ad bene beateque vivendum subtrahi.

Serm. I 1

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Ovid. Trist. I 3

Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.

Epict. in Enchirid.

Si quis modum excellerit, iucundissima quaeque iniucunda fient.

Cum textu pagina

M. de Beaumont

ad emblema primum | anterius | posterius | ultimum

ad indicem emblematvm