VIRTVTI SAPIENTIA COMES

(imago)


Epist. I 1

Virtus est, vitium fugere: & sapientia prima,
Stultitia caruisse.

Virtus est iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refraenare. Nam fere omnia, quae iniuste atque improbe, ab his oriuntur affectibus.

Carm. I 2

Proximos ipsi tamen occupavit
    Pallas honores.
Quae stultitiam fugiens, virtutis soror est & comes.

Cic. Tusc. III

Sapiens animus numquam est in vitio, numquam turgescit, numquam tumet, numquam sapiens irascitur.

Cum textu pagina

M. de Beaumont

ad emblema primum | anterius | posterius | ultimum

ad indicem emblematvm