NATVRAM MINERVA PERFICIT

(imago)


Carm. IV 4

Fortes creantur fortibus et bonis,
Est in iuvencis, est in equis patrum
   Virtus: neque inbellem feroces
       Progenerant aquilae columbam.
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant.
   Utcumque defecere mores,
       Dedecorant bene nata culpae.
Natura, quae semper ad optima quaeque vertit, Virtutem insitam Minervae commendat educandam. Sola nobilitas, quae sanctis vestita moribus, laudanda: nihil est nobile quod vitiosum. Quis enim generosum dixerit hunc, qui indignus genere est, & praeclaro nomine tantum insignis?

Carm. IV 4

An nescis
... quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
   posset?

Cum textu pagina

M. de Beaumont

ad emblema primum | anterius | posterius | ultimum

ad indicem emblematvm