взято отсюда; торжественно оформленная официальная страница

 

NONNULLA CARMINA
ex lingua russica versa

(cura et studio Georgii Stasiuk)

Переводы русских песен на латинский язык (Ю. Стасюк)

Oh, non est vesper

Оригинальный текст см. здесь (слова народные)

Аккорды / Chords

Oh, non est vesper, non est vesper;
Valde parum dormivi,
Valde parum dormivi: 
Oh, et in somnio vidi. 
(duo ultimi versus uniuscuiusque strophae bis dicuntur)

Et in somno vidi miro:
Equum nigrum subter me
Lascivisse et lusisse, 
Saluisse vivide.

Oh, advolasse ventos malos
Usque a solis ortu
Et galerum deiecisse
Meo capite atrum.

Noster centurio vir sapiens
Solvit somnium meum:
Ille dixit mi: Peribit
Caput tuum rabidum.

Oh, non est vesper, non est vesper;
Valde parum dormivi;
Valde parum dormivi:
Oh, et in somnio vidi.

Fraxinum rogaveram

Оригинальный текст см. здесь (В. Киршон)

Аккорды / Chords

Fraxinum rogaveram: Ubi est carissima?
Non respondit fraxinus, movens capite…
Populum rogaveram: Ubi est carissima?
Populus velavit me flavis foliis.

Autumnum rogaveram: Ubi est carissima?
Autumnus respondit mi imbre maximo.
Pluviam rogaveram: Ubi est carissima?
Flevit diu pluvia ad mea limina.

Lunam rogitaveram: Ubi est carissima? -
Latuit in nubilo, non respondit mi.
Nubem rogitaveram: Ubi est carissima? -
In caelesti caerula liquefacta est.

Unice amice mi, ubi est carissima?
Dic mi, ubi latuit, scisne, ubi est?
Et amicus intimus dixit sine fraude:
Quae tibi carissima et amica fuerat
Mihi ex hoc tempore uxor facta est.

Fraxinum rogaveram…
Populum rogaveram…
Autumnum rogaveram…

Mirabile futurum

Оригинальный текст см. здесь (Ю. Энтин)

Аккорды / Chords и ноты / notes

Mirabile futurum в исполнении молодежного хора 
католического кафедрального собора Преображения Господня в Новосибирске

Audio vocem de mirabili futuro,
Matutinam vocem, rore humidam.
Audio vocem, et pericula ventura
Turbant mentem, sicut puero cuidam.

R.: Mirabile futurum, ne esto mihi durum,
Ne esto mihi durum, ne esto durum.
Origine ex pura ad optimum futurum,
Ad optimum futurum iam nunc egressus sum.

Audio vocem de mirabili futuro,
Illa vocat me in loca divina.
Audio vocem semper interrogaturam:
Quid iam fecerim pro die crastina?

Iuro me futurum bonum atque castum
Nec amicum relicturum miserum.
Audio vocem et festino hoc vocatu
Via aspera ad illud futurum.

 

Все слова Алисы Селезневой в фильме Гостья из будущего

 


Capiam

Оригинальный текст и mp3 см. здесь (Р. Рождественский)

Transiit, quasi dolor, nox,
Terra dormit - quiescat, nam
Longa sunt ejus itinera,
Sed et nostrum iter longum est.

R.: Capiam mundum hunc magnum,
Singulas dies et horas.
Si vel parvi sim oblitus,
Vix nos sumant sidera. 
Si vel parvi sim oblitus,
Vix nos sumant sidera. 

Capiam cantus volucrum,
Rivulorum leve murmur.
Capiam splendorem fulgurum,
Flantes ventos, silvam hibernam.

Capiam terrae memoriam,
Nabo per linum crebrum, et
Longe hinc, ad clara sidera,
Terrenus sol lucebit mihi.

Canticum Rubrae Mitellae

Оригинальный текст см. здесь (Ю. Михайлов)

Аккорды / Chords

Si vis diu-diu-diu,
diu progredi semita,
diu pergere tramite,
ire, vehi, currere,-
nempe-nimirum-profecto,
forte-forsitan-fortasse,
potes tandem et postremo
sic venire Africam!

A-a-a, amnes in Africa amplissimi,
a-a-a, montes in Africa altissimi,
a-a-a, crocodili, physeteres,
a-a-a, simiae, hippopotami,
a-a-a, et viridis psittacus,
a-a-a, et viridis psittacus.

Verumtamen quando-quando,
quandocumque in semita,
quandocumque in tramite
occurrero cuique,-
illis, quibus sic occurram,
atque fero, - credo-credo,
memor ero-ero-ero, -
"Salve!" dicam singulis.

A-a-a, amnes, salvete, peramplissimi!
A-a-a, montes, salvete, peraltissimi!
A-a-a, crocodili, physeteres,
a-a-a, simiae, hippopotami,
a-a-a, et viridis psittace,
a-a-a, et viridis psittace!

Sed profecto, sed profecto
si es timidus et piger,
si es pavidus et iners,
sede domo tacite!
Numquid eges viis longis,
rhinocerotibus, cancris,
campis amplis, rivis, clivis?!
Manus, pedes tutare!

U-u-ut quid tibi mare hoc amplissimum?
U-u-ut quid tibi caelum hoc altissimum?
A-a-a, crocodili, physeteres,
a-a-a, simiae, hippopotami,
a-a-a, et viridis psittacus,
a-a-a, et viridis psittacus?

Volatile oscillum

Оригинальный текст см. здесь (Ю. Энтин)

1. Mense juveni Aprili
nix in horto tabescit,
atque alacre oscillum
suam fugam incipit.
Quaequae sunt, oblita statim,
cor in pectore haesit.
Solum caelum, solus ventus,
solum gaudium mansit. 
(duo ultimi versus uniuscuiusque strophae bis dicuntur)

R.: Abjetem supervolans,
ignorans obices,
volatile oscillum
evolat, subvolat.

2. Pueritia – ad tempus,
finietur quandoque,
et amici adolescent,
dispergentur ubique.
Adhuc sumus tamen parvi,
crescere oportet nos.
Solum caelum, solus ventus
gaudiumque vocat nos.

R.: Abjetem supervolans…

3. Terrae globus circumfertur
cito verno tempore.
Cantant super nos volucres,
sicut aves cantamus.
Quaequae sunt, oblita statim,
cor in pectore haesit.
Solum caelum, solus ventus,
solum gaudium mansit.

R.: Abjetem supervolans…