LYCOPHRONIS CASSANDRA IAMBICO CARMINE TRANSLATA
PER IOSEPHVM SCALIGERVM IVLII F.
rursus eas primae paginae imaginem videas (jpg 350Kb) canteri epitomen legas
qualis erat (ex Athenis Batavis) quid de auctoribus dixit (e Scaligeranis)
Quæcunque poscis, vltima ex origine
Planè expedibo: sed tamen prolixiùs
Parcas loquenti; non enim virgo, vt priùs,
Secura soluit multiplex os carminum,
5
Sed & tumultum murmuris multi ciens,
[a]
Superstitiosa fauce bacchata est sonum,
Tenebricosæ verba Sphingis æmulans:
Quorum memor mens quæ mihi nunc suggerit,
Adverte Rex, putansque mente singula,
10
Percurre [b]
dictionum inobseruabiles
Scrutans camenas, quâ expedita semita
Ad planam ineptos ducit errores viam.
Ego at solutis carcerum repagulis
Verborum obibo flexuosos tramites,
15
Primum propulsans oppidum, vt cursor celer.
Matuta Fagutalis arcis culmina
Citis superuolabat alis Pegasi,
[c]
Cascum maritum proximè Cernem insulam
Toro relinquens, bigenerem fratrem tuum:
20
Tranquillaque [d]
ocris concaui ancoralia
Nautæ luebant, atque tonsillæ [e]
tenus:
Puellicidam & vermigradæ [f] Salaciam
Scapis ruebant è [g]
columbariis suis
Ciconiuestes pupulæ Phalacriæ,
25
Vltra Calydnas ventilantes palmulas,
Puppemque, passimque explicata [h]
oraria,
Phrenetici Septentrionis flatibus:
At ipsa lymphata ora soluens cælitùs,
Ates ab altis peruagæ bouis iugis,
30
Cassandra tali voce primitùs fremit:
Heu heu cremata lacrymosa patria,
Primùm quidem feralibus Trinoctij
[i]
Stlatis gigantis, ore quem quondam suo
Consi vorauit campo [j]
manduces canis,
35
Qui viuus vstus excauator viscerum
Intra lebetis ignis expertes focos
[k]
Formo capronas verticis fudit solo,
Prolis peremtor, patriæ pestis meæ:
Matri secundæ qui volanti cuspide
40
Detersit vber, inque Circi puluere
Quinquertionis membra patris sustulit
Saturnium ad cacumen, vbi terra sati
Formido equorum cespes Ischeni tumet:
Salsas [l]
Triquetri qui latebras æquoris
45
Toruè obsidentem semifeminam canem
[m]
Stinxit, rapinis imminentem piscium
[n]
Gumiam boum leænam, adustis quam pater
Membris, lucernis corporauit igneis,
[o]
Mortam haud pauentem sedis inferæ deam:
50
Quem cautè inermi fraude quondam mortuus
Extinxit, olim iam Quietali agnitum.
Heu té ne rursus, tén' crematam contuor
Vetusti ab armis Æaci, atque Tantali
Rogo sepultis intra Letrinam ossibus
55
Pulli igne [p]
subuerbusti ad impiam dapem,
Telis bubulci Teutari volucribus.
Riualis vxor cuncta in oras luminis,
Legans [q]
parectatum minantem patriæ,
Producet efferata patrijs probris,
60
Dirísque nuptiis peregrini tori: at
Salubrium cata vnguinum incurabile
Vulnus mariti conspicata pristini
Giganticidis interemti spiculis
Ab hoste, saltabit ruinam comparem,
65
Falis ab altis ad cadauer saucium
Corpus ruina cernuum in præceps ruens:
Et tunc recentis icta amore mortui,
Iam palpitanti spiritum afflabit uiro.
Duplex tuum triplexque bellum conqueror,
70
Ad arma rursus & rapinas ædium,
Tuíque te ignem contueri incendij.
Heu patria, & vos busta nati Atlantidis
Audacter vrinantis olim, cum cute
Suta reuinctis corpus, vtre scorteo,
75
Et solus, vt aper quadrupes Hercynius,
Rhithymniatis nauit vt larus fretum,
Zerinthi hiatum virginis Canariæ
Linquens, Deûmque tecta Lucumonum Saum:
Cùm corruebat omnem humum Diespitris
80
Rapax aqualis nimbus, & putres solo
Falæ fatidicentes lababant, at genus
Hominum natabat vltimo periculo,
Ad fagum, & almum fructum, & vuam musteam,
Orcæque, tum Delphines, atque masculûm
85
Phocæ insilibant in toros mortalium.
Adest adest fax inuoluta incendio,
Prædam in columbæ morte multandæ canis,
Vultur palustris quam edidit satu suo
Testæ rotundæ conuolutam fornice.
90
At hospitalis infera vnda remigem
Te [r]
muricidam, nec bucerdam in patrijs
Caulis prementem scrupeis adhuc manet,
Et antè pulchritudinis trium arbitrium:
Sed pro mapalibus tu Aselli mattias,
95
Et Lan obibis: pro boum præsepibus,
Ouilibúsque, próque rustico pedo,
Vehet faselus te & Phereclij pedes,
Festras gemellas inque Gythii iuga,
Vbi ad scabrosa saxa pandatos luens
100
Pinus tenaces lubrici dentes freti,
Classem vniuelem liberalis motibus.
Et tu virosæ prædo iunicis lupus
Orbæ duarum iam columbarum pari,
Cassis peregrinæ in secundam indaginem
105
Vltro incidentis aucupis pennæ dolo,
Dapem ambidentum nuper in crepidine
Bacchis cremantis atque diuæ Albuneæ,
Curres super Scandeam & arces Ægili,
Venator atrox, præda opima ganniens:
110
Explensque amores in Draconis insula
Actæ, biformis editi terra imperî,
Vanam secundò non videbis [s] Murtiam,
Vlnarum inanem sarcinam, eque somnijs
Vacua torum nocturnus explorans manu.
115
Nam te Phlegręæ iam maritus coniugis
Tristis Torones, abdicator risuum
Et lacrimarum, namque nescit, & caret
Vltroque qui olim littoralem ex Thracia
Fecundi opimatam [t]
Melonis fluctibus
120
Humum penetrans non trabe stlataria,
Inhospitale sed iter, vt cubilia
Terræ in profundos talpa pertundens specus,
Quærens recessus in cauernis æquorum,
Cauénsque natos perduelles hospitum,
125
Et audiendas supplicans patri preces,
Redux vt iret patriam, vnde peruagus
Matrem gigantum adiuerat Palleniam:
Tete ille Guneus quæstor vrnæ vindicis,
Sagacis arbitérque Solis filiæ,
130
His nuptijs priuabit incilans probris,
Pellens ab omni iure [u]
prosedæ lupæ.
Qui nec Lyci sepulcra nec Chimærei
Oraculorum voce venerantes timens,
Nec illecebras Anthei, nec hospitum
135
Dapum sodalem, filium Consi, salem,
Deûm tulisti transilire sagmina,
Mensámque calcans, ius supinans & bonum,
Fetæ modum secutus vrsæ incicorem.
Ergo stupentes frustra tundes neruias,
140
Egentia & ieiuna fundens carmina:
Sed flens abibis patriam incensam priùs,
Exangue spectrum baiulans vlnis tuis
Iam quinquenuptæ Thyados Pleuroniæ.
Satæ [v]
cataces namque Carmentæ mari
145
Iam panuclis neuêre trinis, coniuges
Thalassiones quinque celebrare illius:
Duos quidem videre prædones lupos
Catè intuentes præpetes immussulos:
Plyni & Libyssæ, Caricíque gurgitis
150
E stirpe cretum semicreta barbarum,
Et verè Epeum, nec quidem Argiuum satu,
Cuiús que auum quondam in
molaribus suis
Hercynna Educa, quæ gerit [w]
secespitam,
Fartim minutal frendicans, tumulo indidit,
155
Humeri vorax epulata cartilaginem:
Quem dudum adultum virbium, & cupidines
Graues cauentem nauium promi dei,
Misit Terentus in Letrinæ iugera
[x]
Ocrin paratum præterire Molpidis
160
Lustrale cæsi corpus Imbrico Ioui:
Socer in ruinam qui trucidauit procos
Iussis nefandis, quæ Camili filius
Parauit: ille poculo exhausto vltimo,
Cognomini sepultus est Salacia,
165
[y]
Suasam suis labem insipans natalibus,
Suræ [z]
petillæ Psyllan aurigans equum,
[aa]
Picatæ & Harpinnam parem vngula Strigi.
Tandem illa quartum fratrem adhuc tuebitur
Circanei [bb]
acceptoris: ille è fratribus
170
Pugnæ secundum acerrimæ palmarium
Tulisse tunc canetur, atque in stragulis
Quintum anxijs insomnijs exercitum
Iactabit atro imaginis ludibrio,
Sponsum futurum [cc]
Angitiæ Cytaicæ
175
Ardentis hospitem: quem ab Oenona exulans,
Vertens in hominum membra formicas breues,
Pelagiscum Typhona produxit pater,
Septem è puellis torridis [dd] forma lice
Superstitem vnum vindicatum ex ignibus.
180
Reciprocam ille sed remanabit viam,
Vespas suis è pumicetis exciens,
Quasi puer vapore suffiens domum:
Et cæteri Burri Duellinominis
Flabris inuencam [ee]
tabulis cædent popæ,
185
Matrem draconis [ff] incientem Scyrij:
Quam sæpe conjunx Salmydesium salum
Intra requirens immolatricem hospitum,
Spumifragam insulam obsidebit Candidam,
Celti liquentes ad paludes gurgitis,
190
Amore sponsæ, cerua quam volucripes
Iugulum propinans eximet secespitæ,
Spaciosus intra littus appellabitur
Solus mariti cursus in crepidine
Sortem gementis atque classem cœlibem,
195
Et non videndo membra mutatam modo
[gg]
Cascam, cruentum vas prope & libamina,
Orcíque flammam exuberantem funditùs
Cortinam ahenam, quam atra flabit, mortua
Cadauera elixans coquinatu improbo.
200
Et ille obibit eiulans campum Scythen,
Procans amoris quinque [hh]
circites torum:
Illi ante acerras auguris Saturnij
Deglutientis cum parente filios
Secunda iurantes fidusta sagmina,
205
Tonsarum amicient remiges [ii]
stropis manus,
Bacchúmque sospitem & prioris vindicem
Luctus canentes, cui obscuris cauis
Delphorum [jj]
Apertæ ad antra Lucrini dei
Abstrusa liba Tauriformi offeret
210
Classis tremendæ mille prætor nauium.
Cui gratiam sacri nouam [kk]
redandruans
Nefrondinosus Esquilinus Lucius,
Leoni ademto prandio, implicans rubis,
Segetem vetabit eruisse funditus
215
Vasto molari [ll]
mattijsque querqueris.
Cerno sequacem iam [mm]
napuram luctuum
Mari trahentem & conserentem patriæ
Minas feroces & malorum incendia.
Camillus Issa nec vtinam in circumflua
220
Te procreasset hostium nostrûm ducem,
Quartum satum ex Atlante [nn] destina coui,
Tuis parantem damna cognatis Prylin,
Sagax aruspex verè ad omnia optima:
Patérque iussus Æsaci fanatici
225
Non improbasset signa noctis [oo]
arcula,
Cælasset vno sed duos pro patria
Fato, perurens membra Lemnio rogo:
Non tot malorum nunc procella surgeret.
Portumnus en cernet [pp]
nefrendum carnifex
230
Feruere mergis spartisirpeis anum
Glauci Terenti coniugem Titaniam.
Cum patre bina dissipantur pignera,
Ducis molari lancinati [qq]
coclaca:
Quæ fabulonis apparata fugerant
235
Vanis loquelis aluei discrimina,
Cui cuncta credens ille tortor liberûm,
Mergorum alumnus, pisculentæ compedis
Præda, ostreis valgísque Naritis comes,
Fetus gemellos clusit vno [rr]
ploxeno:
240
Cumque his miser non matris ediscens deæ
Præcepta Mnamon, sed veterno obliuius,
[ss]
Suppus recumbet, pectus ense saucius.
Nunc nunc gemit Myrina, nunc præsentiunt
Hinnitum equorum littorales margines,
245
Vbi Pelasgum lubricæ saltum [tt]
pedæ
Librans crepidine vltima fremens lupus
Fontis creabit è saburra gurgitem,
Olim recludens ociosa flumina.
Iam culta vastat arua Mars Salisubsulus,
250
Reciproco cruenta signa murice
Edens: palàm omnis vasta tellus nunc iacet,
Horretque crebris vt seges noualium
[uu]
Sicilicibus corusca: luctuum mihi
Pinnis imago aures ab alti personat,
255
Coui serescens omne peruolgans [vv]
fretum
A feminarum vice, scissis vestibus
Luctus sequaces mutuò capientium.
Sed illud illud te, ô cor, infelix malum
Illud lacesset omnibus crudelius,
260
Vbi fremiscens [ww] celibari cæsius
Versam rapax sanqualis inscribens humum,
VruoÞue
lirans orbitam anfractu viæ,
Horrendum acutus ore clangorem ciens,
Fratrum tuorum filium carissimum
265
Ptoi parentis ex humo susum auferens,
Artus cruentans vngue & immani gena,
[xx]
Tifata patria tabo & arua polluet,
Bubulcus imporcitor ampli iugeri.
Et libripens trionis occisi stipem
270
Ferens [yy]
aginæ examinatam lancibus,
Et rursus æquipondium redhostiens
[zz]
Rodi micantis in statera auraria,
Bacchi iacebit funeratus amphora,
Fletusque Nymphis inquilinis Bephyri
275
Superque Pimpleam petræ Libethriæ,
Cadauerum propola, qui fatum tremens
Effeminatam corpori pallam induet,
Incilia tractans staminumque insubulos:
Tanget supremus [aaa]
vinciam hostilem pede,
280
Te, frater, vnum vel pauens in somnijs.
Qualem heu rues, Fortuna, luctantem domus,
Patriæ caducæ subtrahens tibicinem.
Non absque lacrymis atque lesso riserit
Impunè latro Doriensum exercitus,
285
Vitulans ouanter morte confecti viri:
Sed circa puppes vltimo [bbb]
aucto spiritus
Excurso, amaris ignibus cremabitur,
Iouem Fugulem plurima incalens prece
Amara fata concremato auertere.
290
Nec agger aut nauale propugnaculum,
Nec crebribus pluteus, atque scansilis
Non iuuerit lorica, non pinnarum opus,
Sed fumo vt [ccc]
axe conglobatæ apiculæ,
Vaporis aura, torriumque verbere:
295
E puppe rostrisque atque rostrorum foris
Crebri petauristæ, & sedilibus suis
Saltu peregrinam cruentabunt humum.
[ddd]
Procosque multos Græciæ palmatium
Hastas ferentes, inclutos prosapia,
300
Tuæ feroces morte mactabunt manus
Tabo cruentæ, amore belli asperrimæ.
Sed ipsa luctum non minorem perferam,
Tuo per omne mœsta tempus funere.
Nam dira mî illa dira lucescet dies,
305
Grauissimusque luctuum, anni quos senes
[eee]
Circum rotantes Noctilucæ viderint.
Heu heu gemendus & mihi flos est tuus,
O puelle, dulcis heu parentum sarcina,
Amore sæuum qui dracontem saucians
310
Et illice igni, sauciumque compede
Grata coercens tempus ingratum breue,
A saucio non ipse saucius tamen,
Truncatus aram tu cruentabis patris.
Sed heu misella, par benignum virginum,
315
Tuumque bruta conqueror fatum canis:
Quarum sororem terra nutrix alteram
Hiulca deuorabit infero specu,
Adulta proximè intuentem incommoda,
Quam latè auitus lucus, & bustum lupæ
320
Iacet sepultæ adulteræ cum filio,
Priusquam opem mulgeret infans lacteam,
[fff]
Assæque mundo rore corpus vngeret.
Sed cruda te ad sponsalia & connubij
Sacra admouebit durus Iphidis leo,
325
Atræ parentis æmulatus februa.
Namque in capacis ventre mactans nauiæ
Bouem infulatam draco [ggg]
cupencus impius,
Iugulæ tripatris cædet hanc [hhh]
clunaculo,
Priora confedusta dans hirpis sacra.
330
At mancupatam te in supino littore
Thracum lapitam funditorum iactibus
Conuiciosis percitorum iniurijs
Abscondet imber saxeus manualium,
Pulla hirriente membra mutatam cane.
335
Ast ad bidental Anxuri domestici
Ornabit albis [iii]
antijs crepidinem
Sororis olim lutea calautica
Redemtus, vstam cùm rediret patriam,
Vetus tenebris nomen obruens suum,
340
Vbi rupex hirsipilus ignes indices
Terræ parentis ile manceps perfidus
Lucens, caballum gente prægnantem hostica
Pertundet, altas ventris impages trahens:
Et Sisypheæ volpis astutus cato
345
Lucebit ardens triste lucubrum nepos
Leucophryn atra nocte nauigantibus
Infaticidæ & insulas duas boæ.
Ast ipsa abhorrens pronubas tædas ego
In ædis atræ scrupeis conclauibus
350
Tecto carentis & lacunari domus
Tenebricoso membra mergens carceri,
Ptoúmque Semonémque Vortumnum Deum
Fugans amore captum ab innupto toro,
Tanquam potis [jjj]
signata perpetim fore
355
Summæ ad senectæ tempus, innubæ æmulo
Ritu Mineruæ Carneæ Feretriæ:
Ad volturis columba tunc raptim torum
Exanguis ales vngue picato trahar,
Clangore multo Acredulam Bupetiam
360
Calans rapinæ nuptialis vindicem.
Ast illa signis aspero palatio
Puppas coruscans cælitùs minabitur,
Lapsa ex [kkk]
falanto patrij solo Iouis,
Auo imperanti nobilis possessio,
365
Vnius ob noxam orba mille liberûm
Tumulos inanes conqueretur Græcia,
Non in sepulcris, sed maris fundo sitos,
Rogi supremum non tegentes puluerem
Vrnis latentem, vt iusta denicalia:
370
Sed triste nomen, atque cespitum notas
Parentum amicis irrigatas fletibus
Et liberorum lacrumis & coniugum
Ophelta, tuque rupium custos Zarax,
Petræque, tu Trychanta, tuque asper Nedon,
375
Et saxa Dirphossi omnia & Diacriùm
Specus hiantes atque Phorcynis iuga,
Quot fluctuantum nenias cadauerum
Cum dissipatis audietis puppibus:
Quantum tumultum murmurum infrænabili
380
Reciprocantem vorticum spumas salo:
Quot deinde thunnos saucij compagibus
Ad saxa fractis verticis, quos cælitùs
Noctu rubentes [lll]
manubiæ [mmm] obstitos
prement,
Vbi flore iam vertiginosis Liberi
385
Lucebit indicem tenebrarum facem
Vltor nocenti peruigil curæ studens.
At hunc vt amburuantem aquis Alcedinem
Per saxa iniqua velitem fluctus feret
Actum procellis inter aras [nnn]
duplices.
390
Gyrís que siccans in
petris alas mari
Multo madentes, alterum mare hauriet
Perpessus ictus à tridente fuscina,
Qua dirus illum vulnerans vltor Latro
Orcis habere coget æqualem domum,
395
Vano cucullum blattientem [ooo]
pipulo.
At luridum cadauer expulsum foras
Delphini aprica concoquet Canicula,
Passúmque in algis inque musco putridum
Miserata condet vna Nesęæ soror,
400
Opitula [ppp]
abadir maximi Cynæthei:
Bustúmque coturnicis vdæ proximum
Tremens cauebit murmur Ægæi sali.
Tunc ille Castniam & Melinæam deam
Proscindet audax [qqq]
Vragi in palatio,
405
Quæ laciet illum rete inextricabili
Furore nec furore, vetùm Erinnyum
Tendens amarum compedem fatitraham,
Omnísque mœstum Græcia eiulabitur,
Quamcunque Aræthus intus atque inhospitæ
410
Fauces coercent Dotij Libethriæ:
Quibus meæ vel ad paludis inferæ
Ripam diu sunt lacrumandæ nuptiæ.
Nam plurimarum ventre funerabitur
Serratidentum fauce camparum abditum
415
Examen ingens, hospités que
in hospite
Terra subibunt hasta cognatis procul.
Nam ripa quendam Strymonis Bisaltia
Absinthiorum proxima atque Bistonum
Vesticipis altorem optimum Edonos propè
420
Teget prius Tymphresta quàm cernant iuga,
Suo parenti plurimùm inuisum omnium,
Qui fecit illum cæcilium, oculos forans,
Cubile spurium quando iniuit pellicis.
Tres Cercaphi spelunca casnares teget
425
Olim sepulcro non ab Alenta procul:
Molossi olorem præscium Insinui Cubi,
Scrofæ incientis nescientem delicos,
Cum caprifici lite compellans cata
Vatem æmulum, ipse falsus ex oraculo
430
Somnum [rrr]
Teniris præstitutum dormiet:
Quartúmque magni liberorum Dijouis,
Fratrem dolosi Æthonis in fictis notis:
Et tertium ligone Thebarum falas
Aheneo demolientis filium,
435
Quem Strebulus olim Consus agili discidit
Pilumnus ora dissipans [sss]
sudaculo,
Vbi creatæ Nocte germanos patris
Ad vnum amorem mutuæ armarunt necis.
Duo at scatentis ad fluenta Pyrami
440
Deræni ouantes vertagi icti mutua
Depræliabunt cæde barritum vltimum
Subtele in ipso virginis Pamphyliæ.
Altús que rumon
sulcus in meditullio
Stabit Megarsus cespitum nitentium,
445
Vtne in profundus inferûm sedilibus
Imbuta cernant busta cædibus sua.
At quinque dehinc Cerastiam in Vespariam
Et bitientes Satrachum & Siluani humum,
[ttt]
Iusta manebunt Murtiam Zerinthiam.
450
Vnus parentis exulans conuicijs
Cychrei cauernis Bocaríque flumine,
Meus sobrinus, vt peremtor patrij
Pulli, nothum propagmen & labes domus
Rabiem vomentis bellicosam ouilibus,
455
Raui leonis quem pilis horrens cutis
[uuu]
Runis tegebat æneis imperuium,
Obnoxiam vnam possidentem semitam
Ad fata, quam vagina cælabat Scythæ,
Cum durus adolens sacra Comyro leo
460
Suo parenti fatus est claras preces,
Immussuli vlnis subrumum gestans suis.
Nec ipse credat hoc parens, quòd Lemnium
Fulmen duelli, nescius turpis fugæ
Trio efferatus hospitum infensissimi
465
Traiecit ile munere, vrinans ferum
Saltum tepentis ensis ad promtam necem:
Fratremque Trambeli ille patria exigit,
Cognata patris quem parit nixu suo
Donata præda dirutori mœnium,
470
Quam pro frequenti ciuium comitio
Ferale glauco prandium suasit cani
Misisse linguax virginum trium pater,
Omnium marino terram inudanti luto,
Siquando fluctus expuisset faucibus,
475
Sorbens procellis omne decumanis solum.
Nepam sed ille fauce pro pupa vorans,
Partus maligni questus est onus graue.
Venator adiens at secundus insulam
Vt expeditè consulat malis suis,
480
Indigena socius epulo liberis [vvv]
Viræ,
Priscis Lupercis atque Nyctimi coquis
Lunam ante natis, filiam glandis dapem
Torrere suetis in calentibus focis,
Euiscerabit, & medullitùs trahet
485
Ligone glebas, omne vestigans specum,
Cuius necauit bronchus Oetæus patrem,
Ad verticillas ilis artus lancinans:
Adagionem hunc sensit accepto malo,
Quòd plurima inter poculum & labrum solet
490
Vertisse fatum res agens mortalium,
Et tabe manans ora spumanti, occidens
Solocisetus imminentem vlciscitur,
Salij coercens [www]
incito statu volam,
At tertius tollentis ex caua petra
495
Natus [xxx]
neronis arma, cuius in torum
Idæa iunix sponte conscendet sua,
Quæ viua Auerni obibit vmbras, questubus
Et lacrumis confecta Muniti parens,
Quem torta Crestonæ anguis in venatibus
500
Necabit, acrem cuspidem infligens pedæ,
Vbi parentis collocabit in manus
Captiua patris auia furtiuo satum
Amore pullum, cui iugum solæ hosticum
IecSre seruitutis Actæi lupi
505
Hostimen, atque Bacchæ ademtæ gratiam,
Quorum rotundæ testulæ cæsus tholus,
Munimen ictus hostici, caput teget.
Intacta vermiculata claxendix domos
Seruabit alias, incolis stupenda res:
510
Quod templa ad alta siderumque [yyy]
subiices
Ducet duos Lapersios medioxumos,
Quos numquam in orbem Iuppiter sospes meum
Duxis biprædem liberaturos subim:
Nec vel celoces instruentes classium,
515
E puppe summa nudipes vestifium
Hostes vetusto Bebrycum infigant solo:
Neque hos leones anteuntes viribus,
Duri duello, quos que
Mauors armiger,
Quos Nerienes, Capta quos amat dea
520
Boum Iuga, & Curitis Homolois dea.
Hæc quæ cluentes arte fabrica duo,
Querquetulanus, Consus & Cromnæ imperans,
Struxere quondam peieranti principi,
Crudis diem vnum vix lupis suffecerint
525
Vim fulminantis impetus depellere,
Quamuis in arcibus Canastræum grauem
Giganta, constans hostium repagulum,
Habentia, atque certa primùm verbera
Vibrare promtum lancinatori gregis,
530
Et cuius iras primus accendet graues
[zzz]
Acceptor acer, lubricum saltum citans,
Flos ipse Graiûm, cui Dolongorum elegans
Olim sepulcro ripa defuncto parat
Rumona cornu prominens peninsulæ.
535
Accedet insperatus, accedet tamen
Nobis amicus sospes vnus, Drymnius
Deus Promantheus Æthiops Gyrapsius,
Qui bitientem quando Mutunum atrijs
Nocentem amaræ pestis admittent reum,
540
Et quos acerba, quos que
rerum asperrima
Manent, dape atque inferio libamine
Mactare conabuntur immitem Crepum,
Grauem tumultum ponet in conuiuio.
Primúmque amara voce sese mordicus
545
Frendent, frementes improbis gannitibus:
Tandémque cernent patrueles prælio,
Vt consobrinis nuptiarum auerterent
Pusis rapinas, furta patruelium,
Sponsaliorum propter immunem vicem.
550
At tela certè multa Cnecei alueus
Vibrata nisi vulturum intuebitur,
Res mira Pheræis & auditu aspera.
Hic namque corno stipitem pullæ cauum
Fagi retundens, opprimet duûm alterum,
555
Tauro leonem conserentem prælium:
Alter sibynna dissipans tauri latus,
Affliget hunc solo, hunc secundo verbere
Reciprocabit vt coniscans [aaaa] aruigus,
Cippum caducum busti Amyclæi ruens.
560
Simulque ferrum fulgurumque vortices
Fortes [bbbb]
patales [cccc] hostient,
quorum vnius
Non vel Sciastes Orchieus Telphusius
Manum improbarit, quãdo cornu tenderet.
Summanus hos Dis, hosque cœli fornices
565
Grata dierum semper excipient vice,
Fratres amicos, compotes vitæ & necis.
Illorum at arma sopiet nobis Deus,
Paruum leuamen in malis hoc largiens:
Multorum & ingens agmen excibit manu,
570
Quos RhϾ alumnus non tenebit spiritus
Mulcens, nouenum tempus in magna insula
Manere nexos imperans oraculis,
Tres multa cunctis virgines [dddd] alebria
Præbere mandans qui cacumen Cynthium
575
Errore peruagantur Inôpum propè
Ægyptias [eeee]
Melonis electantem aquas.
Progerminator quos petulcus erudit
Adorearum ritè pilumnas opum
Vinumque facere vel linimen vnguinum,
580
Neptes Zarecis vinitorculas aues
Quæ sæpe solabuntur hospitum canum
Famem furentem exercitus, cum venerint
Ad filiæ Sithonis vda littora.
Atque ænearum panuclarum stamine
585
Olim librarunt ista virgines anus.
Cephasque tum Praxander, vllis nauibus
Non imperantes, plebis obscurum genus,
E quinque quarti post petent terram deæ
Golgos tenentis, hic Lacona exercitum
590
Ductans Theraphnis, alter autem ab Oleno
Dyméque Buræi imperator agminis,
At Argyrippam, Dauniorum [ffff] hæredium,
Ad Ausoniten [gggg]
extruebit Phylamum,
Aues sodales membra plumantes videns
595
Fatis amaris, qui natatum aquatilem
Degent in alto more piscantum mari,
Similes figura cæsijs oloribus:
Rostrisque spumas aucupantes piscium,
Ducis tenebunt insulam cognominem,
600
Theatriformis inque clitellis iugi
Vicos secantes perque distinctas vias
Iunctis tabernis quo priùs Zethus modo:
Simulque pastus & simul cubilia
Noctu rebitent, gentis omnem barbaræ
605
Cœtum cauentes, inque Græcorum peplis
Cognati amantes ocium cicur sinus:
Manuque ab [hhhh]
insipante pultem prandij
Offam polentæ blandum adulantes edent,
Vitæ prioris non adhuc obliuij.
610
Verùm Liburnæ vulnus, erroris vagi
Erit minacumque causa luctuum,
Procax virosa cùm catulliet lupa
[iiii]
Asilo amoris, & bidental Nortiæ
Defendet ipsum, victimam noui sacri.
615
Colossicusque in Ausonum pomœrijs
Stans, fabra sistet membra saxeo super
Campsoris Architectonis statumine,
Saxis, saburra nauis, eductis foras:
Arbitrioque fratris Alæni obrutus,
620
Veras preces precabitur noualibus,
Seiæ nec [jjjj]
agnas vnquam adoreas dare,
Aquis opimante arua substillis Ioue,
Ni fortè quidam Ætolus vrgens stirpitùs
Proscindat arua, sulcum arans trionibus:
625
Cippís que latè cinget
immotis humum,
Quos glorietur nemo vi mortalium
Statu mouere posse, nam cita fuga
Ipsi reciprocam redibunt semitam,
Gradu prementes nec gradu littus sali.
630
Deúsque multis indiges vocabitur,
Quicunque brutum littus Ionis tenent,
Cæso dracone noxio Phæacibus.
Gymnasijque retrogradi circumfluis
Renoniuestes applicantes, indigum
635
Victum iuuabunt inuicem orbiuestibus,
Fundus bipedibus membra defensi tribus:
Vbi rudimen verberabtis eminus
Artis puellos mater impransos docet.
Nam nemo panem dentibus frendet priùs,
640
Quàm capsit illum pendulum certo [kkkk]
lapi,
Super tigillo destinati ictus notam.
Iniqua scrupis & recedent littora
Hispana, Tartessi fretum tangentia,
Arnæ vetus propago, Temmicum duces,
645
Graiam expetentes & Leontarnes iuga,
Scolúmque, tum Têgyran, Onchesti solum,
Fluenta Themodontis, Hypsarníque aquas.
In Syrtin alios & Libystica æquora,
Et breuia, & Infernatis æquoris vada,
650
Et semipiscis gurgites nauifragos
Olim interemtæ vestipellis dextera
Sangi Bubulci Fouij Stercutij,
Inque alta saxa virginum volucrium
Dispalitantes, lancinatos cruditus,
655
Opacus omnes Tellumo venabitur,
Multis ruinis obrutos, ex mortuis
Vno relicto nuncio sodalibus,
Delphinisigne, fure Punicæ deæ.
Qui vasta raui coclitis magalia
660
Videbit, aheno maximo [llll] calpar meri
Manu propinans, poculum bellarium:
Videbit & quæ liquerat cadauera
Præstanus Auerruncus armorum cluens,
Qui rutro adunco runcinantes omnia,
665
Nectent foratam reste prædam mugilum.
Atque alius alium sæuus excipiet labor
Labore semper pristino ferocior.
Quæ non Charybdis mortuorum explebitur,
Quæ non Erinnys, semiuirgo bestia:
670
Quæ non Camena, carnifex bimembrium,
A etolis aut Curetis,
artus liquier
Suadebit aura flexanima immemores cibi:
Vel quam ferarum non fabram intuebitur,
Atrox venenum farre miscentem excetram,
675
Fatúmque monstriforme. sed miserrimi
Sortem gementes atque palantes haris,
Miscella semper cum polenta floccium
Acina, facesque deuorabunt: ast eum
Herba atque Manus vindicabit obuius
680
Nonacriates Vinulus Triceps deus.
Et mortuorum regna descendet caua,
Atque inferum rogabit apricum augurem,
Coitus virorum & feminarum conscium,
Vmbris hianti sanguinem obsipans solo:
685
Ensisque trux munimen, inferis metum,
Vibrans, trementum murmur vmbrarum audiet
Gracile caduca [mmmm]
succrotillâ fabulâ.
Atque hinc Gigantum quæ lacertos insula
Confregit, & Typhonis artus querqueri,
690
Adusta flammis cùm mera excipiet rate:
Qua rex deorum informe [nnnn]
clunarum genus
In risum eorum transtulit coloniam,
Qui prælium mouere Saturno satis.
Bæi magistri postmodò bustum, casas
695
Post præteribit Cimmerum, & Plutonium
Aquæ procellis fluctuantem gurgitem,
Ossan boumque [oooo]
Viriati semitas
Stratas, nemusque Liberæ pulæ inferæ,
Candensque flammis flumen, atque vbi ætheri
700
Tollit cacumen ampla [pppp] procapes iugi:
Ex quo fluenta cuncta, cuncti funditus
Fontes per arua dissipantur Itala:
Linquensque Lethæonis alta culmina,
Lacumque Auernum, quem labro ambit circites,
705
Et flumen atra nocte Cocyti obrutum,
Stygis nigrantis gurgitem, quâ Terminus
Iuranda posuit iura supremis deis,
Ire in Gigantes atque Titanos parans:
Libamen haustrisque aureis antlans aquæ,
710
Orcæ dicabit & viro donarium,
Silam columnæ vertici appendens suam:
Et tres necabit filij Salaciæ
Pupas, camenæ matris æmulas soni,
Lactu insolenti præcipes è culmine
715
Pinnis caducas æquor in Tyrrhenicum,
Quacunque amari iura staminis trahent.
Vnam Phaleri turris eiectam foras
Glanisque capiet, flumine irrorans humum:
Quà pusæ acerram construentes incolæ,
720
Vitulatuum strepente Parthenopen sono
[qqqq]
Solennia deam iubilabunt alitem.
At littus extans in Veniliæ deæ
Se corruens, cognominem Leucosia
Petram tenebit, qua fluens Is & ferox
725
Fluenta pingui Laris eructat solo.
Ligea agetur in Terenam fluctuans,
Sulcans procellæ murmur: illam nauitæ
Linquens sepiltam littorali cespite,
Aquis propinquam garrulis Ocinari.
730
Illam lauabit Corniger sogurgite,
Volucrimembris busta februans aqua.
Primæ sorores ante cognatas deæ
Classis vetustus imperator Atticæ
Certamen ardens lampadum nautis aget,
735
Iussis deorum, plebs quod augebit dehinc
Neapolitis, quæ prope vndantem sinum
Portus Miseni scrupeas ripas colet.
Claudensque Coros scorteo sinu bouis,
Et rursus actus casibus reciprocis,
740
Flagri trisulci verbere vstulabitur
Larus quiescens caprifici frondibus,
Ne gurges illum fluctibus deglutiat,
Imo Charybdin fundo anhelantem trahens.
Nec sat refectus nuptijs Atlantidis,
745
Rudem serilibusque sirpatum alueum
Intrabit audax, atque moderator reget
Ad media combæ caudicariam trabem,
Sutam infabrè compage subscudum rudi:
A qua acer Ambarualis expellens deus,
750
Implume quale pignus orbæ Alcedinis,
Ipsis agæis & foris simul, vagis
Merget procellis impeditum [rrrr] copulis.
Pontíque inerrans peruigil cubilibus,
Anthedonio erit contubernalis deo:
755
Alternus & sic mutuò vt piceæ librum
Caurus rotabit suber agitans spiritu:
Vix & procellas vorticésque Albuneæ
Defendet illi supparum, arma pectoris
Manuúmque, queis & ipse carnifices petra
760
Prendens, acutis membra lancinabitur
Scrupis: ad inuisámque Saturno insulam
Laniam profectus seculam [ssss] nefrondinum
Nudúsque egénsque garrulus tenebrio
Ficti latrabit fabulam infortunij,
765
Pendens acerbas coclitis monstri preces.
Non hîc veternus dormientem cœpiat
Obliuionis Equirium Melanthium:
Namque ibit ibit nauticum ad Rithri sinum,
Et Neriti cacumen: intuebitur
770
Vastos penates susque deque funditùs
Luxu procorum turpium. at [tttt]
scrapta improba
Speciosè adulterata corrodet domum,
Luxu miselli absentis effundens opes.
Atque ipse ibidem plura quàm in Scæis mala
775
Videns famelicosus, à domesticis
Minas toroso tetricas dorso pati
Sannis repressus discet, & pauirier
Pugnis iniquis, [uuuu]
friuolûmque iactibus.
Nec insueta flagra sunt: vberrima
780
Vibix manet Thoantis in tergis adhuc
Lentis betulis sculpta, quæ trico nocens
Siccis genis infligere exhortabitur,
Gratam libenter corpori insculpens notam,
Vt nescios supplantet oculatis malis
785
Hostes, querelis principem inducens senem:
Quem Bombylea vallis, & Temmicia
Infame nobis terra produxit malum,
Seruatus vnus nauitarum in patriam.
Postremò qualis larus angarius maris,
790
Salsaque murex corpus vnda exercitus,
Exhausta luxu Proniensium bona
Olim à Lacæna putida offendens lupa,
Portu relicto [vvvv]
passus occidet senex
Coruus sub armis Neriti lucos propè:
795
Quem latere fosso cuspis incurabilis
Piscis necabit eculeo Sardoniæ,
Natúsque patris carnifex vocabitur,
Achillis ille consobrinus coniugis.
Post funus augurem Eurytan populus colet,
800
Et qui cubile Trampyæ celsum tenet:
In qua necabit Herculem rursus draco
Tymphæus in conuiuio, rex Æthicum,
Trahentem ab Æaco atque Perseo genus,
A Temeneis non procul natalibus.
805
Sed mortuum illum Perga mons Tyrrhenius
In Gortynæo condet vstrinæ situm:
Cum lacrumanter occidet propter malum
Natíque coniugísque, quam frater necans
Orcum secundus postuma via petet,
810
Cæsus sororis ense funesto gulam,
Glauconis Absyrtíque sobrinæ improbæ.
Hic tot ruinis tótque cumulatus malis,
Secundò adibit Ditem inexorabilem,
Cui nullus vnquam sudus arrisit dies.
815
O quàm tibi præstabat esse in patria,
Miselle, tauros vel colonum rustico
Iugare asellum sub coho cantherium,
Fictis furoris insolescenti dolis,
Quàm tot subire luctuum discrimina.
820
At anxius vir coniugem raptam expetens,
Et augurales omnium audiens notas,
Amore spectri peruagantis æthera,
Quæ non marina templa perscrutabitur,
Quæ non vaga lustrabit arua indagine?
825
Primò quidem Typhonios cernet specus,
Anumque saxo membra duratam aspero,
Nec non Erembum cognitas
piscatibus
Ripas hiantes: atque adulteræ inclytum
Myrrhæ videbit oppidum, cuius vterum
830
Leuauit obstetricis arboris liber:
Et fleta multum busta Gauantis suæ
Heræ, Hospitali Viciæ Iugæ deæ:
Quem trux [wwww]
bisetus dente cano concidit.
Arces videbit nec minus Cepheidas,
835
Nec non Camilli lubricum pulsum pedis,
Arasque duplices, quas dapis cupidine
Bocas subiuit, pro parata virgine
Hiante fauce corpus Aurigenæ vorans,
Rimantis exta masculi plumigradæ.
840
Messoris autem secula necabitur
Exenterato turpis orca viscere,
Mustelæ alumnos qui caballimilites
Ceruicimatris saxifrontis extudit,
Hominesque durans suetus à vestigio
845
Formare statuas inuolucro marmoris,
Sagax tricæcæ lucifur custodiæ.
Videbit æstu quæ rigantur iugera,
Asbysta flumina, atque humo stertentium
Cubas olentes, conquiniscens bestijs.
850
Quæ cuncta obibit propter Argiuiam lupam,
Triuiram puellam feminipuerperam,
Iapygumque adibit erro exercitum,
Ponetque donum virgini Feretriæ,
Ancile scutum & [xxxx]
hirneam Temesiam,
855
Sponsæ nocentis cernuosque mulleos:
Sirínque adibit & Lacinia ardua,
In queis iuuenca consitum Feroniæ
Deæ Monetæ præparabit hortulum:
Et feminis lex semper indigenis erit
860
Cubitûm nouenum flere tertium Æaci
Et Doridis, fulmen duelli Martij,
Nec corpus auro perpolire [yyyy] vinulum,
Nec ferre membris delicata pallia
Sandice pictas, ideo quòd diuæ dea
865
Terræ cacumen muneratur arduæ.
Pugilísque tauri inhospitam certaminum
Arenam adibit, quem creat Libentia
[zzzz]
Mancina, regnans arce Longuri edita,
Saturniam falcémque, Conchéæque aquas
870
Ventans, Gonusámque, atque Sicanum æquora,
Et templa crudi pelle muniti lupi,
Quæ quondam alumnus Crethei appellens ratem
Cum gente quinquaginta nautarum edidit:
Minyumque salsi ripa seruabit maris
875
Strigmenta, quæ nec diluet Venilia,
Nec abluentes imbricæ [aaaaa]
ningues diu.
Ripæ sed alios atque Teuchiris iuga
Vicina flebunt, littore eiectos procul
Atlantis ad deserta territoria,
880
Membris nocentum lancinatos fragminum:
Mopsum Titæronem vbi olim nauitæ
Busto indidêre mortuum, & busto super
Statuêre cippum funebrem Argoæ trabis
Transtrum reuulsum, manium donarium,
885
Ausigda Cynnyphæa quod rigans aqua
Fecundat vndis. ast alumno Nerei
Tritoni Colchis munus vxor obtulit,
[bbbbb]
Luræ capacis aureum carchesium,
Iter docenti quâ per angustas freti
890
Immittat aras Tiphys incolumem ratem.
Et iura Græcos Africæ capessere
Pontigena tunc biformis asseret deus,
Cùm munus id plebs offeret reciprocum
Libyssa Græcæ, patrijs pellens locis:
895
Metúque fati munus Asbystæ infera
Telluris vmbra subter ignotum obruent,
Vbi ducem miserrimum Cyphensium,
Nautásque ad vnum flabra Volturni egerent,
Et ex Palythris filium Tenthredonis,
900
Amphrysiensem principem Euryampium,
Et optimatem saxi corporis lupi,
Tymphrestiarum & rupium cacuminis.
Quorum quidem Ægonean alij patriam
Desiderantes atque Echinum & Titarum,
905
Irúmque, tum Trachina, tum Perrhæbicam
Gonum Phalanumque, atque Olossorum sola,
Et Castanean, insepultum in rupibus
Æuum supremis eiulabuntur malis.
Sic aliud alij funus adiunget Deus,
910
Dura ante reditus excitans discrimina.
Illum Æsari vnda, & oppidum minutulum
Oenotriæ, Crimissa, torris noxij
Stinctorem habebit, quem momordit excetra.
Namque ipsa summum diriget telum manu
915
Tendens [ccccc]
tenum virago Mæoten Tuba.
Duræ ad fluenta qui cremato acerrimo
Leone, valgo dexteram armauit Scytha
Colubro, volantum [ddddd]
pinsitore cuspidum.
Crathis sepulcrum sed videbit mortui
920
Ad ima templa Bitientis Patarei,
Vbi sonora stagna Nauæthus vomit.
Ipsum necabunt Ausones Pellenij
Opem ferentem Lindiûm prætoribus,
Quos Thermydri, quos Carpathi iugis procul
925
Vagos coruscus Thrascias mittet canis
Noui colonos hospitisque pulueris.
Ergo Macellis maximum templum incolæ
Busto struentes, numen æternum colent
Libisque, opimis & boum nidoribus.
930
Faber caballi Langariæ in cubilibus,
Timore Martis & cateruæ Thuriæ
Pendens parentis peierata crimina,
Quæ pecua propter comparata prælio,
Celsæ Comæthus dirutis [eeeee]
prosimurijs
935
Ob coniugalis curæ amorem vxorium,
In Bellicam Cydoniam viraginem
Hic peierauit atque Crestones deum
Lupum Quirinum [fffff]
Trossulum Flexuminem,
Qui torminosum prælium in fratrem dedit
940
Intra parentis intimam bulgam pugil,
Natale nondum lucis intuens iubar,
Nec liber à Partundæ adhuc laboribus:
Meticulosum auxêre sic fetum dei,
Cæstu valentem, in Marte [ggggg] lauricem
tamen,
945
Et arte plurimum vtilem in castris sua:
Qui circa Cirin & Cylistarni humida
Habebit hospes patria procul domos,
Vbi dolabras, queis grauem molem ascians,
Illustre damnum fabricabit incolis,
950
[hhhhh]
Molæ sacrabit in Cluacinæ tholo.
Alij tenebunt Sicanorum littora
Aborigines, quâ tres [iiiii]
Alumento senex
Nautis puellas Phænodamantis dedit,
Seruans repostum mente Ceti prandium,
955
Porrò obsipare edacibus cœnam feris,
Vbi ad [jjjjj]
crepuscos venerint Læstrygonas,
Quâ squalet alta inhospitalis vastitas.
Illæ parentis maximum donarium
Quinquertionis struxerunt templum deæ,
960
Morte expeditæ & solitarijs locis.
Quarum alteram Crimissus assimilis cani
Vinclo marito coniugabit, atque ea
Semifero alumnum nobilem pariet deo,
Trium colonum conditoremque vrbium:
965
Qui conuocatum termitem Anchisæ nothum
Ducet triquetram marginalem ad insulam,
E Dardaneis nuper aruis hospitem.
Heu heu Segesta, cælitum sententiâ
Te luctus atrox, te querela patriæ
970
Manet flagrantis ignis hostici rogo:
Tu sola [kkkkk]
mœros, sola turres dirutas
Ad omne tempus lacrumata, sat diu
Sat eiulabis: omnis atrato miser
Cultu popellus inuolutus supplice,
975
Pedore deget [lllll] squale vitam
sordidam,
Solóxque capitis terga fœdabit coma,
Memorem procurans veteris ærumnæ notam,
Multíque circa Sirin & Leutarniam
Colent opima culta, qua miserrimus
980
Grossorum acutus supputator est situs
Calchas, feritus vngulo caluum caput:
Qua fluctuosa murmurat fuga Sinis,
Rigans amena Choniæ noualia.
Vrbem hi struentes Ilio cognominem,
985
Iram Mineruæ Buccinæ accendent heræ,
Ad templa toruæ cum trucidabunt deæ
Quicunque ad aram supplices confugerant:
Purás que conniuebit illa
pupulas,
Sæuis Achæis vapulantes Ionas
990
Videns, luporum & ciuicam agrestum necem,
Quando Camillus publicus flamen cadens,
Primus tepente sparget atam sanguine.
Itemque saxa plurimi Tullensia,
Nec non marini prominens Lini iugum.
995
Regnata adibunt arua priscæ Amazoni,
Emancipati feminæ seruæ iugo,
Quam seruientem strenuæ viragini
Vagam repellet vnda ad hospites sinus,
Exculpta cuius interemtæ lumina
1000
Leto cruento [mmmmm] mirionem
fimium
Sternent, [nnnnn]
trifaci saucium longurio.
Crotoniatæ ciuitatem diruent
Amazonis, fortem necantes virginem
Cletam, imperantem patriæ cognomini:
1005
Et inde terram mordicùs quamplurimi
Proni prehedent, nec laboribus sine
Lauretæ alumni mœnia æquabunt solo.
Alij Terenam, qua fluens Ocinarus
Recentat arua, februam eructans aquam,
1010
Errore [ooooo]
lixabundi & ærumnis colent.
Sed & secunda laude pulchritudinis
Cluentem, & almis ex Lycormæis aquis
Fortem asperumque filium Gorgæ ducem
Modò Libyssam Thracia in terram ferent
1015
Flabella, tentis inuoluta linteis:
Modò ex Libyssa rursus Auster accidens
In Argyrinos versus & Ceraunia
Feret, sonanti turbine insultans salo:
Vbi victus illis durus exantlabitur
1020
Lacmonij qui flumen Æantis bibunt.
Ciués que capiet Crathis
omnes Colchicis
Pollis propinquus Mylacúmque terminis,
Quoscunque misit quæritantes filiam
Ææ & Corintho, sponsus Eidyæ, imperans,
1025
Venans carinam perfidiæ sponsæ vehem:
Qui limpidum accoluere Dizeri alueum.
Melitem insulam alij non ab Orthrono procul
Vagi obsidebunt, quam iugosi plurimus
Circum Pachyni Sicanus lambit liquor,
1030
Arcem petrosam ruminans cognominem
Olim futuram Sisyphei filij,
Curitis etiam virginis splendens opus,
Quâ vomit Helorus frigerantem gurgitem.
Aui peremtor hirpus Orthronum incolet,
1035
Patrij procul fluenta Coscynthi expetens,
Et in procellis scrupeæ moli insidens
Classem imperabit nauigandam ciuibus.
Terræ paternæ námque non annum integrum
Perduellionis patria reum frui
1040
Sequetra iustæ furia vindictæ sinat,
Ladonis vdi larua roris accola.
Et inde vitans prælium anguiformium,
Abantiam pòst nauigabit oppidum,
Ventáns que propius
terram Atitanensium,
1045
Ad littus ipsum culmen arduum incolet
Libans Polyanthei Chaonitæ flumina.
Calchantis atqui busta propter Itala
Fratrum duûm mendacis alter cespitis,
Tumulum sepultis excitabit ossibus:
1050
Bustumque ouillo vellere incubantibus
Veram in quiete [ppppp]
dictionem proferet:
Salutiférque Daunijs vocabitur,
Cùm fluminis gens lota Iuturnis aquis,
Gnatum inuocabunt opitulum Æsculapij
1055
Gregi benignum ciuibús que
accedere.
Hoc nempè cunctis lumen Ætolis erit
Ibi cruentum & omnium sæuissimum,
Quando Salanga rura & Angæsos sinus
Cùm venerint, ducis reposcent iugera
1060
Boni noualis sumen, aruum hæredium:
Quos ad sepulcrum solitarium obruent
Viuos hiantis in soli voragine,
Sepulcrum & ipsis insepultum Daunij
Statuent aceruo fornicatum saxeo
1065
Terram offerentes quam volebant sumere,
Cerebrisorbi filij apri bellici.
Sed filiorum Nauboleorum petent
Nautæ Temessam, qua iugosus Lampetes
Illustre cornu verticis Hipponij
1070
Salo tetendit: próque Crissæ finibus
Crotoniatem portuosum puluerem
Taurorum arabunt ferreis dentalibus,
Patriam Lilæan & Anemoreæ sola,
Amphissan & desiderantes atque Abas.
1075
Setæa misera, rupium te crux manet,
Vbi numellis membriuincis ferreis
Misella passis compedita brachiis
MoriSre, heriles ausa classes vrere,
Ad Crathin eiulante questu volturum
1080
Rapina pendens, oscinum voracium:
Quin sortis ille mons tuæ cognominis,
Ponti procellis imminens, vocabitur.
Tamen Pelasgi ad alta Membletis vada,
Quicunque Corsicæ appulerunt insulæ,
1085
Tyrrhenicum vltra murmur ad Lametios
Lucana habebunt gurgites noualia,
Illos ruinæ duráque infortunia
Mæstos habebunt, non relaturos pedem
Propter mearum nuptiarum vim trucem.
1090
Nec qui penates gestientes pòst petent,
Vitulationis pinguia adolebunt sacra,
Redhostientes gratiam Lucretio.
Nam tot ruinis, tot malis Ericius,
Tot Martiorum coniugum ædituas nurus
1095
Dolis rotabit, nec malis nauifraga
Cessabit ignium excubans custodia,
Ob cæsi alimni fata, quem cespes recens
Effossus in tellure Methymnæ teget.
Ast alius ad lauacra inextricabiles
1100
Laquei nocentis cæcus explorans vias,
Scelestæ amictus inuolucro compede
Manibus requiret impeditus exitus:
Caueamque subter balnei vrinans, lacum
Cerebro recenter atque pollubrum irruet,
1105
[qqqqq]
Scena bipenni dissitus medium caput.
At vmbra bulla peruolabit Tænarum,
Auersa [rrrrr]
abominanda scraptæ munia.
Ego stabo propter nauiam iacens humu,
Diuisa aheneæ securis verbere,
1110
Cùm mî sapinum stipitem aut truncum ilicis
Frondator aliquis vt opifex lumarius,
Illustre collum franget & tergum patens,
Et omne acerba lancinans corpus cruce
Excetra dipsas imminens ceruicibus,
1115
Iras amaræ bilis explebit suas,
Vt nempe furto non adeptæ prælio
Muto dolore iura vindictæ ferens.
Surdis querelis coniugem clamans herum,
Curram repentè conuolans perniciter.
1120
Sed Vertagus parentis indagans necem,
Crudelis ensem merget extis viperæ:
Malum scelestum ciuicum sanans malo.
Sed vir meus, rex seruientis coniugis,
Lepidis coletur Spartiatis Iuppiter,
1125
Honorum adeptus Oebali natis vices.
Meus nec vltrà cultus ignorabitur
Obliuiosis obrutus silentiis:
Colentque templis optimates Daunij
Salpes ad oram, quíque seruant Dardanum
1130
Vrbem, paludis proximi voragini.
Sed & cauentes coniugale vinculum
Pusæ virorum tædio deformium
Comis recenter Hectoris nitentium,
Insignium formæ aut notis natalium,
1135
Aræ lacertis implicabuntur meæ,
Tædarum habentes acre propugnaculum,
Pullos amictus atque sucum corporis
[sssss]
Lito gerentes vestium tectorio.
Illustre numen his ego longum dea
1140
Canar bacillos feminis gestantibus:
Luctumque multis virginum parentibus
Orbis relinquam retrò, quæ ducem impium
Deæ latronem militarem Cypridis
Diu gementes, excidentes nuptiis
1145
Mittent puellas sorte iniqua virgines.
Larymna. tum Sperchie, tum Boagrie,
Tû Cyne, tû Scarphea, vel Phalorias,
Vrbíque alta Narycea, vel Thronitides
Vici Locrenses, & Pyranthia ardua,
1150
Nec non Hodœdocea tecta Oilei,
Vos ob mearum nuptiarum crimina
Pœnas Mineruæ scilicet magnæ deæ
Soluetis, annos mille virgines anus
Vrnæ nefastis nutrientes sortibus:
1155
Queis insepultum semper in terra hospite
Hospes sepulcrum distrahetur fluctibus,
Cùm membra cremiis vstulans infamibus,
Cinerem procellis ventilabit Mulciber
Columbæ ab altis interemtæ montibus.
1160
Aliæque noctu mortuis simillimæ
Campos adibunt virginis Sithoniæ,
Cæcas ocellis aucupantes semitas,
Augusta Diuæ dum penetrent atria,
Votis cientes supplices Duelliam:
1165
Magnæque verrent aream scopis deæ.
Et rore spargent, iam cauentes ciuici
Furoris æstum. nam vir omnis Ilij
Seruabit illas, saxeum [ttttt]
rodus tenens,
Aut æneam secespitam, aut bupetiam
1170
[uuuuu]
Acierim acutam, vel Phalacræam rudem,
Manum studens satiare ieiunam necis.
Impunè tunc plebs laude noxium offeret
Genus necantem, lege sanciens rata.
O mater, ô misella mater, nec tua
1175
Laus interibit: quin virago Persei
Triformis Orca te canem per noctibus
Sæuam efferabit in viros nictatibus,
Quíque imperantis Strymoni Caniculæ
Delubra flammis non colent ardentibus,
1180
Pheræam opima cæde placantes deam.
Sed busti inanis insulare cespitem
Pachyni habebit culmen, ex insomniis
Heri timentis excitatum dextera,
Ad purum Helori funeratæ marginem:
1185
Qui functæ in oris inferet libamina,
Triuiæ furorem scilicet timens deæ,
Quòd primus audens saxei iactus nefas,
Orco præibit dux inhumani sacri.
O frater, animæ plurimùm frater meæ
1190
Dilecte, fulmenta ædium atque patriæ,
Non frustrà tauris imbues altaria
Cæsis, tenentem Ophionis sedilia
Mactans opimo victimarum munere.
Sed rura te vectabit in natalia,
1195
Græcis vigentem rura adepta gloriam,
Vbi palæstram docta mater Latia
Olim imperantem Tartaro trudens anum.
Furtiua soluit vincla partitudinis,
[vvvvv]
Gumiæ mariti pullimanducas cauens
1200
Epulas nefandas, nec saginauit dape
Aluum, faceta glutiens saxum vice
Suffarcinatum in mollibus cunabulis,
Prolis sepulcrum triste semiferus suæ.
Quin templa habebis insulas que
[wwwww]
Manium
1205
Verruncus auræ pestilentis Indiges,
Vbi obsecutus Ogygi poplos satus
Oraclo Apertæ Lepsij Terminthei,
Ex Ophryneis te sepulcretis agens,
Arcem ad Calydni ducet & terram Aonum,
1210
Leuamen acre, cùm tumultus hosticus
Vastabit arua & Teneri donaria.
Sed & [xxxxx]
sufetes victimis Ectenij
Tuam fouebunt vt deorum adoream.
Et Cnossium adibit atque Gortynis domos
1215
Meæ ruinæ luctus, & caduciter
Ducum lababunt tecta: non enim innocens
Lembum biremem nauta piscator regit,
Leucum sequestrem regiæ ductans dolo,
Odiumque cæcis implicans mendacijs:
1220
Nec ille parcet liberis, nec coniugi
Medæ, furoris æstubus mentem auius,
Non Clesitheræ filiæ, cuius pater
Draconi alumno sponte nuptias dabit:
Omnesque cruda cædet in sacris manu
1225
Cereris [yyyyy]
fauissis, saucios crudeliter.
Decusque auitum illustre progenij meæ
Magnum nepotes efferent in posterum,
Coronam adepti prælijs perduellium,
Terræ marisque ius tenentes principes:
1230
Nec mentione postuma nomen carens
Celabis altis in tenebris, patria.
Tales relinquet consobrinus duplices
Meus leones, maximum Romæ genus,
Gnatus venustæ Vorticordiæ, cluens
1235
Mentis, nec acri pœnitendus prælio.
Rhæcelon vrbem qui prius ventans colet
Cissi ad supremum culmen, & Laphystias
Cornu rigentes feminas: Halmopia
Rursum exeuntem quem manet Turrenia,
1240
Tepente Lynceus & redundans agmine,
Et Pisa, pecorosa atque Agylles pascua,
Miscebit hostis quocum amicum exercitum,
Adigens sacramento atque [zzzzz] supplicijs
precum,
Erro latentes Nanus indagans vias
1245
Terræ marisque: tum simul nati duo
Mysos regentis (cuius auertit deus
Vitisator hastam, membra vineto implicans)
Tarchonque tum Turrenus, immanes lupi,
Sanci ferentes Herculis primordia,
1250
Vbi refertam [aaaaaa] glisceram
mensam dapum
Tandem voratam conspicatus asseclis,
Oraculorum fiet antiquûm memor,
Pinguique sub Aboriginum solo struet
Vltra Latinos atque Daunios sitas
1255
Turres, alumnis fabricans numero pares
Scrofæ nigellæ, quam ab Idæis iugis
Et Dardaneis collibus ductam aueher,
Quæ tot nutriuit his pares numero sacres:
In vrbe cuius ponet vna imaginem
1260
Sigillo aheno, delicosque grundules.
Et æde structa Myndiæ Pallenidi,
Delubra ponet patriorum præstitum,
Quæ sola, spreta uxore, spretis liberis,
Alijsque [bbbbbb]
copum rerum opimitatibus,
1265
Tandem senili cum parente præferet
Velans amictu, cùm canes duellici
In cuncta spolia sortientes patriæ,
Soli huic ab ipsis ædibus prædam offerent
Et munus expectare quod cordi fuat.
1270
Sic visus etaim perdueliibus pius,
Multum cluentem laude belli patriam,
Recidiuam & ipsam deseret nepotibus
Vrbem, suprema iusta Circæi iuga,
Et trux [cccccc]
Maricæ littus, atque Argûs ratis,
1275
Phorcæ paludis Marsionidis lacum,
Titoniumque flumen, arcanis humum
Rimans opertas in vias canalibus,
Cacumen & Zosterium, qua virginis
Faunæ Sibyllæ scrupeum specus patet,
1280
Pendente tofi fornicatam pumice.
Tot execranda tanta perferent mala,
Meæ parabunt qui ruinas patriæ.
Quid enim parenti maximi Promethei
Commune magni matre cum Sarpedonis,
1285
Quas pontus Helles, quas petræ Symplegades,
Quas Salmydissus, quas inhospitus liquor
Scythis propinquus rupium arcet obiice,
Tanaísque nullo gurgitum contagio
Mediam paludem dissecans, gratam incolis
1290
[dddddd]
Algum & pedarum perniones flentibus?
Vt primò pereant Carnij nautæ canes,
Qui fronte [eeeeee]
roba tauriformem virginem
RapuSre Lernes institores improbi,
Sposam ruinas ferre Memphiti duci,
1295
Odij mouentes signa vtrique littori.
Namque & rapinæ contumeliam grauem
Florentis Idæ expostulantes incolæ
Curetes, extulSre captiuam bouem
Paronis intra taurifrontis alueum
1300
Sarapiensem coniugem ad donaria
Dictæa Cretes Stellioni principi.
Nec visi habere sat ferentes par pari:
Ductore Teucro sed rapacem exercitum
Teucri Scamandro cum parente Draucio
1305
Misêre ad alma Bebrycum noualia,
Bellum ferentes muribus: quorum satu
Generis creasti, Dardane, autores mei,
Ducens puellam Cressam, Arisbam nobilem.
Secundò item misSre furaces lupos,
1310
Vt vniplotio vellus auertant duci,
Obseruat acri quod draco custodia:
Qui cum Cytæam venerit Libysticam,
Et quadrinarem sopiens offa boam,
Vomentium ignes presserit dentalia
1315
Vrua [ffffff]
italorum, elixus immiti rogo,
Non abstulit libenter aruigi cutem,
Sed & bidentem sponte sectantem auferens,
Hostemque fratris & nouercam liberûm,
Picæ ad loquacis alueum aurigans tulit,
1320
Humanum ab altis Chaoniticis sonum
Transtris loquentis, & peritæ currere.
At rursus antro qui reuulsit mulleos,
Amentum & ensis, baltheum, atque ensem patris,
Cui Scyrus olim lacrumosa funera
1325
Præcipitis infra stridulum vmbonem iugi
Saltus parabit insepultos, [gggggg] Phemipor,
Mystæ comes leonis, hosticæ deæ
Qui mulsit vber lacteum Feretriæ,
Fur balthei, litem excitauit duplicem,
1330
Cestum reuellens, & Themiscyræ inclutam
Arcu potentem Porrimam ciuem auferens:
Cuius sorores virgines Neptunides
Erim atque Lagmum deserentes, Telamum,
Fluenta Thermodontis atque Actæ iuga,
1335
Pœnas rapinas quæsitantes asperas,
Istri [hhhhhh]
vls sonantem gurgitem citas equas
Egere, hiantes [iiiiii]
horritorem oris sonum
Græcis, vetusti filijsque Erechthei.
Omnemque duro Marte vastarunt agrum,
1340
Igne vstulantes patrimonia Mopsopi.
Meusque campos Thraciæ populans auus,
Terramque Eordam, tum Galadræum solum,
Peneum ad amnem panxit arui terminos,
Iugum in catastis imprimens ceruicibus,
1345
Virtute præstans iuuenis & forma suis.
At hæc bubulcum suppetias pro tot malis
Cudoniuestem sexque nauium ducem
Mittens, ligone celsa fodit mœnia.
Eum Moneta vorticordia cœtibus
1350
Deûm sacrabit, causa princeps luctuum.
Rursus Timolum deserentes voltures
Et Cimpson, aureúmque Pactoli sinum,
Et aquas paludis, cuius in cubilibus
Typhonis vxor aspero toro incubat,
1355
Agyllan Ausonitin intrarunt, grauem
Sæuis Liguribus, quíque primo Sithonum
Duro gigantum sunt creati sanguine,
Certamen acris conserentes prælij,
Pisámque capiunt, & relinquunt omnia
1360
Prædam duelli iugera, Vmbris finibus
Propinqua & Alpium iugosis arcibus.
Litem supremus fomes antiquam excitat,
Olim sepultos ignibus animans rogos,
Postquam Pelasgos haurientes Rhyndaci
1365
Conspexit vrnis in peregrinis aquam.
Lymphata at illa efferatis æstubus
Triplamque quadruplámque vindictam inferet,
Magnis ruinis littus aduersum impetens.
Aderitque primus hic Ioui Lapersio
1360
Cognominisque & Fulguritor Iuppiter,
Telis trisulcus hosticas flamans domos:
Quicum ipsa moriar, inque mortuis vagans
Tunc audiam illic illa quæ post eloquar.
Sed & secundus, interemti filius
1365
In rete muti piscis immiti modo,
Terram cremabit hospitem Medici dei
Oraculis cum multilingui exercitu:
At rege lignatore tertius satus,
Figulam recenter virginem Branchesiam
1370
Glebam solutam flumine inducens sibi
Terrestre egeno munus optanti dare,
Libro sigillum quod fuisset [jjjjjj] conduli,
Montana Phthirum regna solus incolet,
Peditem retundens Cara mercenarium:
1375
Petulca cum [kkkkkk]
nonaria [llllll] eugium terens
Nictabit olim nuptias, catulliens
Turpi suburræ barbarorum nubere.
Quarti Dymantis sanguine à veterrimo,
Lacmonijque, tum Cytinæi, & Codri:
1380
Qui Thingrum habebunt & cacumen Satnium,
Et marginalem pristini peninsulam
Empantæ Educæ plurimùm inuisi deæ,
Patris virosæ multiformis scraptiæ,
Quottidiano quæ libidinis lucro
1385
Miseri lupinam patris expleuit famem,
Extremam arantis terram Edonis hospitem.
Ast vltor acer Phryx necis sororiæ
Rursus nutricem continentem diruet
[mmmmmm]
Parici opaci. iura sincerissuma
1390
Reddentis arte contumace [nnnnnn]
pluribus:
Lalisionis quíque ab appendicibus
Onus retundens, aurem honestabit suam,
Muscis timorem sanguisorbis adferens:
Cui cuncta Phlegræ terra capta seruiet,
1395
Thrambusiumque culmen, atque cæruli
Rupes Titonis, atque Sithonum plagæ,
Palleniumque iugerum, quod corniger
Rumon saginat, lixa gentis accolæ.
Multas vicissim concitabit lacrumas
1400
Quirinus aut Gradiuus, aut quem dixeris
Ligurrientem pota cæde prælia.
Sed non quiescet sic parens Promethei,
Sed pro vniuersis stirpis vnum Persei
Mittet gigantem, cui via nare hospitum
1405
Erit pedestri, & terra nauigabitur
Tonsis secanti rura. tunc Feretriæ
Domus Quirinæ tota flagrans ignibus
Cùm mœniorum ligneo [oooooo]
procestrio,
Faunum vocabit pestis autorem, augurem
1410
Mendaciorum, Februíque antistitem.
Crudæque genti cuncta mandetur simul
Deglubra duplici delibrato cortice
Mansueta nutrix fructuum, atque arbos fera:
Exhaurietur omnis vnda fluminum
1415
Sitis calores affatim extinguentium:
Nubes sagittis eminus stridentibus
Super caput crebrescet, vtque Cimmeræ
Obnubet vmbræ squalor obnubens iubar.
Qualis Locrensis non diu viuax rosa,
1420
Et cuncta vastans velut aprica stramina,
Rursus feretur in pedes reciprocus,
Natantis alni caudicem: vt crepusculi
Puella serum, mobili visu legens,
Aheneo latronis ense territa.
1425
Multi labores, multa belli funera
Erunt virorum, nunc grauis certamina
Ob sceptra regni fortiter certantium,
Nunx exaratis in boum noualibus:
Dum crudus heros sopiat bellum graue,
1430
Ab A eco atque Dardano
ducens genus,
Thesprotus vtrunque & Chaladræus leo:
Omnem & supinans fratris euersam domum,
Formidolosos cogit Argiuos duces
Ditis Chaladræ sæuum adulari lupum,
1435
Et sceptra prisci principatus tradere.
Cui sexta iam post sæcla cognatus meus
Manus feroces conserens quinquertio,
Terræque aquæque non recusans sagmina,
Inter sodales hic eluet veterrimus,
1440
Partas duello primitu exuuias ferens.
Quid misera longum tempus in surdas petras,
Surdas procellas, irritas cautes loquor,
Sonos inanes oris incassum ciens:
Nostram abrogauit Nuptus antiquans fidem,
1445
Rumore vano veriuerbium illinens,
Mentemque certæ dictionis augurem,
Passus repulsam quorum amabat assequi:
Veram esse faciet: & malo edoctus suo
Quis, quòd iuuandi patriam nulla est via,
1450
Carmentam abundè hirundinem laudauerit.
Tantum locuta est, & reciproco pede
Rectà petebat carcer, arque in pectore
Sirenis expirauit vltimos modos
Clari sacerdos, atque Nesus filiæ
1455
Augur satelles, quale Picatum loquax
Monstrum, inuoluta verba lime tinniens.
Ego implicatum nunciaturus tibi
Veni furentem virginis [pppppp]
Fatuæ sonum,
Cùm sim locatus saxeæ custos domus,
1460
Narrare cuncta, tum putare singula
Iussus, loquelæ nuncius volubilis.
In melius autem Dius istæc omina
Vortat, tuo qui tutor assidet solo,
Priscam tuens possessionem Bebrycum.
FINIS
[a] Fatidica.
[b] Oraculorû, Pacuu.
[c] Senê, Varr.
[d] Petra.
[e] Funes, Plau.
[f] Mare, Pacu.
[g] Foraminibus quibus inserûtur remi.
[h] Vela, Suidas.
[i] Nauibis.
[j] Festus.
[k] Calido, Fest.
[l] Siculi.
[m] Pro extinxit, antiquè.
[n] Voratricem.
[o] Parcam.
[p] Veribus vsti, Plaut.
[q] Ephebum.
[r] Ignauum, Plaut.
[s] Venerem.
[t] Nili, Fest.
[u] Meretricis, Plaut.
[v] Clauda, Fest.
[w] Gladiû, Fest.
[x] Petram.
[y] Ineluibile.
[z] Albæ, Fest.
[aa] Adûcæ, Fest.
[bb] Accipitris.
[cc] Medeæ.
[dd] Calido cinere.
[ee] Ventosis.
[ff] Grauidam.
[gg] Anû, Varr.
[hh] Annos.
[ii] Funibus.
[jj] Apollinis epitheton.
[kk] Referens, Fest.
[ll] Malis asperis, Fest.
[mm] Funê, Fest.
[nn] Colûnæ cæli, Varr.
[oo] Infaustæ, Fest.
[pp] Puerorum, Fest.
[qq] Lapide, Fest.
[rr] Capsa, Catull.
[ss] Supinus, Lucil.
[tt] Vestigij, Fest.
[uu] Hastarum spiculis, Enn.
[vv] Solum.
[ww] Hasta, Fest.
[xx] Iliceta, Fest.
[yy] In qua se vertit trutina, Fest.
[zz] Massæ.
[aaa] Terrâ, Fest.
[bbb] Spacio.
[ccc] Confertim, Fest.
[ddd] Proceres.
[eee] Circulum.
[fff] Obstetricis.
[ggg] Mactator.
[hhh] Cultro, Fest.
[iii] Capillis, Fest.
[jjj] Virgo, antiquè.
[kkk] Cœlo, Hetruscè, Fest.
[lll] Fulmina.
[mmm] De cœlo tactos, Fest.
[nnn] Saxa, Virg.
[ooo] Conuicio.
[ppp] Lapidis, Prisc.
[qqq] Plutonis.
[rrr] Parcis.
[sss] Flagello, Fest.
[ttt] Pro, iuxta, antiquè.
[uuu] Telis, Enn.
[vvv] Hamadryadis nymphæ.
[www] Immoto.
[xxx] Robusti.
[yyy] Pro nubibus, Enn.
[zzz] Accipiter, antiquè.
[aaaa] Aries.
[bbbb] Tauros, Plaut.
[cccc] Ferient.
[dddd] Alimenta.
[eeee] Nili, Fest.
[ffff] Possessionem.
[gggg] Prò extruet, antiquè.
[hhhh] Ingerente, Fest.
[iiii] Cœstro.
[jjjj] Spicas, Fest.
[kkkk] Lapide, Enn.
[llll] Scyphum, Fest.
[mmmm] Tenui voce, Titin.
[nnnn] Simiarum, Fest.
[oooo] Robusti, Non.
[pppp] Radix, Fest.
[qqqq] Solenniter.
[rrrr] Rudentibus, Cæsar.
[ssss] Testiculorum, Fest.
[tttt] Meretrix, Varr.
[uuuu] Fragmentorum fictilium, Fest.
[vvvv] Rugosus.
[wwww] Aper, Fest.
[xxxx] Pateram.
[yyyy] Molle, Plaut.
[zzzz] Mancæ.
[aaaaa] Niues, Lucret.
[bbbbb] Oris, Fest.
[ccccc] Funê, Plau.
[ddddd] Expulsore, Enn.
[eeeee] Pomerijs, Fest.
[fffff] Equitem.
[ggggg] Leporem.
[hhhhh] Martis, Gell.
[iiiii] Laomedô, Fest.
[jjjjj] Occidentales, Varr.
[kkkkk] Muros, antiquè.
[lllll] Pro squalore.
[mmmmm] Deformem.
[nnnnn] Tricubitali hasta, Fest.
[ooooo] Vagi.
[ppppp] Oraculum, Pacuu.
[qqqqq] Dolabra, Liu.
[rrrrr] Scelerata, Titin.
[sssss] Vncto.
[ttttt] Lapidem, Atti.
[uuuuu] Securim, Fest.
[vvvvv] Voracis.
[wwwww] Beatorum.
[xxxxx] Optimates, Calid.
[yyyyy] Cellis, Gell.
[zzzzz] Supplicationibus, Fest.
[aaaaaa] Crescentem.
[bbbbbb] Copiosarum.
[cccccc] Circes.
[dddddd] Frigus.
[eeeeee] Rufa, Fest.
[ffffff] Boum, Fest.
[gggggg] Phemij puer: sic Marcipor, Fest.
[hhhhhh] Vltra, Cato.
[iiiiii] Hortatorem, Diomed.
[jjjjjj] Anuli, Fest.
[kkkkkk] Meretrix.
[llllll] Ὑμένα.
[mmmmmm] Iudiciis, Fest.
[nnnnnn] Mortuis.
[oooooo] Ambulacro, Fest.
[pppppp] Fatidicæ.