http://septimontium.bb-fr.com/t321-topic

Salutem dico plurimam omnibus collegis, qui linguae Latinae studeant atque faveant in Academia Moscoviana. Nunc equidem vir, Scythia silvestri natus, minime eruditus, ab urso silvestri credo nihil aliqua re differens praeter sciendum paululum Latine, ausus sum versus suos AD MMVIII Latine compositos hic publicare. Puto necesse fore nos in studiis nostris Latinae linguae provehendis perseverare et ideo maximam operam dabo ut artem meam Latine scribendi componendique perfectam reddam, si quis vir bonus (veluti ille Scatebranus doctissimus clarissimusque) aliquod consilium bonum de arte poetica Latina impertiatur mihi. Singillatim arti poeticae Romanae non studebam, qua re in metris antiquis, quibus usus sum, quantitas syllabarum a me saepe non servatur. Sed quis sciat hanc rem servare si enim sensus poeticus noster sermone Ruthenico expolitus non possit etiam temptare caelestia ea sacra! Ego quidem nunc magis Sapphonis carminibus tractandis studeo, nam novo fragmento reperto documenta novissima habeo Sapphonem illam sacerdotem fuisse Arthemidis Aethiopiae. Et carmina (quae hic sequentur) iam dudum composita minimeque expolita solum id properant demonstrare quam gravissimam durissimamque vitam agant ursi quidam non illiterati Sapphonis vitae religioni arti poeticaeque studentes mirum in modum.
Nunc autem audite carmina, quae cantet vobis Musa Latina et barbara nova, Musa silvarum geluumque.

Itaque - CARMINA SCYTHIAE SILVESTRIS
(composuit Timotheus Palea - idem qui et Timotheus Myakin (Тимофей Мякин)

AD DEUM SIVE PRECES OVIDII SENECIS (syllabice, in systhemate Alcaico)

Deo non laudem, non coronam precor
Totius mundi, qua non est gravius,
Nec aura, nec argenta mei
Usui prosunt esseve possunt,

Unam rem solam dona mihi, Deus,
Quae mundo toto sit mihi carior,-
Propinquamv(e) animam mihi da,
Ne solus sitiam tantummodo!

Participari sim labores meos
Nactus cum corde suo verissimo -
Bibam velut e fonte vivo
Splendidiore Bandusiaque...

Rex solus, fessus exilio meae
Terrae, quam nemo possit aspicere,
Per solitudinem, cui vox
Latina sonita non est unquam,

Vel equo vehor, vel baculo nitor,
Deserta via stat nive candida,
Sed pulso cytharam carmenque
Meum perceptum non ulli canto.

Quis scit, qua velit fata concludere
Deus, qua hora nobis donaverit
Jus suum? Gratiam vel ago,
Quod cecinique quae tibi cano.

AD DEUM 
(syllabice, in systhemate Archilochio primo)

"Laudabunt alii..." Hor., I, 7

Narrabunt alii felicem Venerem suam
Esse maritam focumque flagrare,
Conjugumqu(e) amores certare de pietate,
Quorum mi nihil fuit unquam.

Nescio quove Dei quandoque fieri possit,
Destiti de quo, dulcedine captus
Veneris obliquae, qua nil sit dulcius mihi.
Sic orant te nostra peccata:

Mi fac ut ignoscas ac spiritum tui reddas
Mihi, Deus, nunc jam desunt vires,
Veneris obliquae quo possim vel oblivisci
Sui domi viaeque fulgentis

In luna niveae, fenestra velut lucerna
Sui flagrabat ubi per noctem
Et manu tenera movit violacea vela
Lara, quae cor eruerat mihi.

Feminae Venus est semper volubilior laro,
Fertur celer qui per nubila caeli -
Ventillantequ(e) aura flabuntur feminae verba
Velut vento flavescunt autumno

Veris folia quae prosunt fallaciae fota
Sole deae, sed exciderit sors -
Ossa matris meae bibent jam lacrimas omnes
Accepto sibi cinere mei...

AD DEUM ( in disticho elegico)

Da mihi mortem Deus quolibet modo voceris
Solum (e)st quod mihi des - da mihi mortem Deus,
Cui nihil adest eum jam nemo delectat
Vivere cor non vult, cui nihil adest.
Quid mihi mors feret, si vita nescit referre?
Morsne vita fiat - omnia sustineam!
Mortem ni mihi des, hanc vitam mihi relinquas:
Certe scio, Deus, nobis jam mortuis
Rerum nostrum quae si res sit una relicta
Non vane tum vitam vixi praeteritam!


 

pdf

Hac aestate librum de Sapphu meum novissimum Latine transtulit. "PER COLONIAM AGRIPPINAM AD LESBUM: SAPPHUS FIDE DIGNAE OCCURSUS" inscribitur. Iam hic liber in universitatem Oxonii a me missus est. Puto edi posse, si autem qui velit prooemium libri huius mei perlegere, accipe hoc.

2
Nataliae uxori meae
PRAEFATIO
Facturusne operae pretium sim, si hunc librum Latine conscriptum vobis, feminae virique doctissimi ac libertatis amantes, praesentaverim, nec satis scio, sed quo modo alio ex angustiis miseriisque meis me expediam nescio certissime. Nam evenit Deo volente ut liber Sapphicus noster, qui abhinc octo annos in Petropoli editus erat, iam autumno eiusdem anni exoleret, postquam M. GRONEWALDI et R. DANIELI viribus fragmenta Sapphica nova, per explicationem comparatam duorum Graecarum papyrorum patefacta, publicata sunt (P. Coel. 21351, fr. 2 et P. Oxy. XV, 1787, fr. 1–2)1. Cognitio attenta operorum doctorum studiumque copiae verborum per fragmenta reperta non solum facultatem dederunt magnopere diligentius me versari in conclusionibus, quae sunt superiori libro, sed etiam proxime accedere ad Sapphum Lesbiacam et fide dignam intellegendam liberatamque permultis posterioribus depravationibus, quas Athenis antiquis quondam factas esse recte D. YATROMANOLAKIS nobis demonstravit (YATROMANOLAKIS, 2007). Hic liber noster eis coeptis novis optime successit ea ratione explorandi habita, quae interdum ‘new optics’ dicitur. Ea ratio explorandi iam per operam meam pridem accomodata, nunc autem multo diligentius a me tenetur uberioreque materia. Eo modo videor multa nova observata expertaque ad aerarium quoddam (si hoc verbo uti possim) virorum doctorum addere scivisse. Quae res Sapphicae omnes denuo in libro novo a me nunc expertae potestatem dant dicere: arcana occultaque Sapphus aperta sunt. Ea aperta sunt sane tanto modo quidem, quanto possunt aperta occulta arcanaque eius poetricis (sacerdotisque , ut inferius demonstrabitur) omnino fieri, cuius opera maiore ex parte perita sunt ea autem parte, quae ad nos servata depravata perverseque multos annos interpretabantur, ut illis temporibus in Athenis olim recepta erant. Collationem novam, quam nobis studium inscriptionum antiquarum Graecarum praebet, aditum dedit, mihi videtur, ut viam veram rectamque muniamus hic ad veritatem.
Sed me miserum ! Neminem virum Scythiae meae invenire potui doctum, qui se hominem aliquo modo certiorem de quaestionibus supra dictis mihi praesentans aut aliquid memorari dignum diceret aut dictis suis contrariis ac mecum dissentientibus argumenta aliqua afferre sciret aut generatim posset intellegere, quid mihi vellem. Feminam virumve linguae Graecae Latinaeve peritum quaerebam, sed non repperi. Sed plures ei, qui « philologi classici » rerumque antiquarum peritissimi nomine solum nominantur (o illam factionem “academicorum sovieticorum” !), non solum concertationem mei suique doctam aliquam, sed etiam nomen ipsum “amoris Sapphici” fugientes, magna cum vi libellis librisve meis edidendis restituerunt et resistunt. Cui factioni “academicorum” vir unus, NIKOLAUS KASANSKIY nomine, praefuit, qui concertationem sententiarum doctarum aliquam spernens nullaque argumenta contra opiniones meas omnino afferens, contra me ipsum libellos librosque meos iam duodecim annos acerrime pugnat. Sed quo me vertam? Quid agam? Quid clamem aut querar? Exsul in patria mea sum. Etiam ipsa pecunia necessaria mihi deest maxime…
Gratias autem maximas referre collegis meis Scythiae tam rarissimis pro quibusdam illo modo propero dictis, quae diligenter a me nunc examinata sunt. Qua re liber hic meus examinationibus variis expolitus bene expensus se praebet.
Conscius mihi sum magni momenti esse consectaria, quae hic liber continet. Quomodo collegas suos, et omnes, qui philologiae classicae student, voco, uti deliberationem abundantem omnium rerum circumspectarum sibi accipiant

http://vk.com/topic-5277192_27399351

 

 

Si qui velit perlegere consectaria, quae a me confecta sint, accipe legeve hoc, exempli gratia (quod ex pagina 131 extractum est). De amore Sapphico, qui ritus ex origine sua fuit:

"eraman men ego sethen Athi palai pota,
smikra moi pais emmen efaineo kacharis (Sapph. fr. 49)…"

Cupiebam equidem te , о Аtthis, olim aliquando:
Parva mihi esse videbaris puella et immatura...

Sed postea autem sensus amoris proprius personalisque, stimulis amorum privatis agitatus cupidusque inter carmina ritualia sibi iter aperit (Sapph. fr. 130–131 V). Et denique illae consuetudines amatoriae per Sapph. fr. 96. (etsi cui carmini chorus contextu rerum supra indicatarum adsit) in mythistoriam novam personalem privatamque sese aperientes modo tecto quodam et operato pertractantur. Ea mythistoria personalis de cupidine feminea, quae ad virginem natu minorem directa est, narrat. Femina quaedam praestantissima Lydiarum Aurorae lunaeque « digitis roseis » adaequata (a brododaktulos selanna) virginem canoram « teneramque » amat desideratque. Femina, ardens «desiderio» (imero) «Atthidis tenerae» (aganas Atthidos) ei lumen venustatis suae irretiens adhibet (cf. quo modo corruptela generis talis in Sapph. fr. 94 V progrediatur apud MYAKIN, 2004: 149–157) . Nam ipsa «pulchritudo virginis» a Sapphu secundum Himerium in sollemnibus Artemidis canta est. Quae a poetrice creatoreque canta est etiam choro virgineo saltante cantanteve. Quo modo ars poetica feminea lyraque feminarum initium cepit.
Illis verbis dictisque poeticis usu receptis pertractandis persona ipsa Sapphus – sacerdotrix moderatorve virginum prodesse potuit : nam « docere » (didaskein) « sacerdotricis abiturae » (pariere) fuit in grege Artemidis Ephesiae rituali secundum Plutarchum (Plut. An seni res p. ger., p. 795 E Steph.). Quae Sappho magistra puellarum et e fragmento novissimo denuo edito exsistit (v. supra capit. II). Et illa imago “Sapphus magistrae” sive « Sapphus praeceptricis » notissima posteriorque re ipsa ad personam realem Sapphus sacerdotricis generatim referre scit. Quae sacerdotrix poetrixque gregem Artemidis virgineum moderata est et omnia, quae usu rituali iam ipsa cognoverat virginibus suis dare debuit (Suda, S, 107; Ovid. Trist. II, 363–365; cf. Call. In Dian. 266).
Et ea mythistoria Aurorae Tithonique, quae carmine Sapphico denuo reperto narratur, de « rebus praesentibus » gregis Sapphici consequenter referens (ut iam a L. EDMUNDE demonstratum est : EDMUNDS, 2009: 63–64) ipsa sola res sacerdotales usu rituali cognitas mythistorice retractare potuit".

http://vk.com/topic-5277192_27399360

 

I
SAPPHO IN PAPYRO COELNIENSI: QUIBUS IN REBUS CARMEN EFFICIRETUR

1. “New Sappho” et fragmenta antecedentia
Viribus M. GRONEWALDI M. DANIELIque patefactum explicatione duarum Graecarum antiquarum papyrorum comparata (P. Coel. 21351, fr. 2 et P. Oxy. XV, 1787, fr. 1¬¬¬-2) carmen novum Sapphus amplissimam copiam monumentorum litterarumque iam excitavit (v. textum carminis ipsius inferius, p. 49) (2) Eae litterae tamen adhuc operam textui ipsius carminis constituendo interpretandoque maxima ex parte dabant: sic investigabatur, quo modo ea humana cum carmine novo in traditione mythica poeticaque antiquarum litterarum essent, quae traditio eiusdem vel posterioris temporis fieret. Itaque fontes ipsi Homerici imaginum ac genera mythica speciesque carminis novissimi atque ea, quae ei carmini apud auctores antiquiores posterioresque alludunt, diligentius considerata sunt (opera A. BIERLI, M. WESTI, V. Di BENEDETTI, H. BERNSDORFI, E. STEHLIS) (3). His rebus consideratis conatus aliqui paene a nullis adhuc capiebatur planum explicare, quid re vera novi carmen Coelniense novissimum afferret ad disputationem perveteram de genere rationeque illius gregis virginum (thiasos), qui a Sapphu in Lesbo antiqua gubernaretur quarumque virginum amori poetrix nostra carmina sua daret. Enimvero utrum carmen novum repertum testimonia affert, quae maximo usui ei rationi sunt, qua Sapphus grex ut grex religione collegatus virginum (parthenoi) initiandarum matrimonii tenendi causa consideretur? (4) An rectius nobis videbitur “circulos privatos” quosdam circum Sapphum in Lesbo antiqua factos esse aut gregem quendam mysteriorum privatorum natum esse, quo feminae aequales maiore parte cohiberentur? (5) Denique an nos omnino possimus appetere ut “contextum rerum originalem” in carminibus Sapphicis intellegamus? Nonne verius sit animos nostros advertere ad ea investiganda, quibus in rebus carmina Sapphica primo tempore in Athenis per receptionem suam efficerentur, cui imaginem “Sapphus publicae” antiquitus traditam debemus? (6) Carmine autem Sapphico novissimo edito traditio ipsa papyracea inducit in eam cogitationem, ut res originales in quibus carmina Sapphica effecta sint, reconstruamus, etsi illa traditio inter se nunc dissentiat. Nam papyrus Oxyrinchea (saec. II–III A. D. : P. Oxy. XV, 1787, fr. 1–2), qua dimidium dextrum carminis novissimi continetur (7) , ipsa versu duodecimo, veluti carmen, quod a Gronewaldo Danieloque editum est, non terminatur, sed versibus duobus continuatur, qui versus per citata apud Atheneum hoc modo supplentur:

http://vk.com/topic-5277192_27399369

 

2). V. indicem ampliorem litterarum operum, quae specialiter fragmentum denuo patefactum tangunt tractantque, in editione critica recentissima D. OBBINKI (OBBINK, 2009: 15¬-16). Cf. quoque indicem inferius in p. 161.
(3). Itaque, M. WEST, exempli gratia, affirmabat “naturam vulgarem” mythi Tythonici, qui mythus parte ex hymno Homerico “Ad Venerem” parte autem ex fragmentis Tyrtaei et Mimnermi notus sit (cf. Hom. h. Aphr, 218-238; Tyrt. Fr. 12, 5; Mimn. Fr. 4, 1). Tythonus re vera saepissime a Homero memoratur (cf. Il. XX, 237; Il. XII, 1; Od. V, 1 etc.). Quali modo WEST quidem explanationem formarum specierumque Homericarum in Tythono Sapphico (WEST, 2005: 6) videt, et recte diversitatem sapphicam “inter poetam seniorem iam saltare nequientem virginesque cantores, vigore iuventutis nitentes”, et depictionem poetae veteris notam apud Alcmanem (Alcm. Fr. 26, 1 W) ad traditionem unam refert. K. GEISSLER et A. BIERL contra vero (hic – per libellum, in situ computatricio interretiali Societatis Harvardiensis Graeciae antiquae tractandae publicatum) putant Sappho se Tythoni similitudinem habere veluti apologo immortalitatis poeticae per poetricem introducto, quo Tythonus ut cantor “vivere pergit”, veluti vox ipsius Sapphus, “quae vox etiam post mortem poetricis sonabit” (GEISSLER, 2005:111; BIERL, 2009:7-8). Quam Sapphicam rerum immortalium intellegentiam et in prologo “Aitiae” Callimachi (Call. Fr. 1, 32-33 Pf.) elucere K. GEISSLER invenit (GEISSLER, 2005: 112).Huius feminae doctae Germanicae opinioni H. BERNSDORF assentitur, dicens “principia consilia de homine animoque eius apud Sappho et apud Homerum alia esse”. Enimvero qu~mov Sapphus affectum senectutemque maxime differens a qumw|~ virorum fortium Homericorum subit (BERNSDORF, 2004: 30 etc). Contra quidem, e ratione, qua E. STEHLE id considerat, comparans cum carmine novissimo fragmenta Sapphica 147 et 65 V, “Sappho ea vero appetit, quae Homerus viris fortibus suis parat – gloriam honoresque” (STEHLE, 2009: 127). A sua parte V. DI BENEDETTO, censuram supplementorum WESTI propositorum parans, contentiones collationesque sensu cum formis poeticis Stesichori perceptas in imaginibus carminis novissimi discernit etc (V. Di BENEDETTO, 2005: 19 etc.). Cf. etiam notas alias multas linguisticas et collationes multas litterarum antiquarum ad « Sapphum novam » relatas: EDMUNDS, 2009; BETTARINI, 2007 ; BETTARINI, 2006 ; EDMUNDS, 2006 ; DANIELEWICZ, 2006.
(4). Hic est modus, quo carmina Sapphica a W. ALY, I. TOLSTOY, R. MERKELBACHO, Cl. CALAME, A. LARDINOISE, H. ZELLNERE et a viris doctis aliis multis considerata sunt (ALY, 1920: 2370; TOLSTOY, 1960: 133; CALAME, 1997 :212 ; LARDINOIS, 2009 : 51–52 ; ZELLNER, 2010 : 104, not. 15).
(5). Hic est modus, quo carmina Sapphica a D. PAGE, E. STEHLE, J. SNYDERE, H. PARKERE et ab aliis non multis considerata sunt (PAGE, 1955: 145; STEHLE, 1997: 265–270; PARKER, 1996:153 etc). Ille modus iam pridem et ab auctore huius libri cum feminis virisque doctis supra nominatis partim consociatus erat (MYAKIN, 2004 : 7–9).
(6). Hic est modus, quo res Sapphicae a D. YATROMANOLAKI et G. NAGY considerantur (YATROMANOLAKIS, 2007: 248–251 ; NAGY, 2009 : 181). G. NAGY quidem annotat magni momenti partes fuisse, quae in carminibus Sapphicis canendis accipiendis tradendisque a « traditione symposiaca festisqie Panatheniensibus » actae sint (v. inferius).
(7).Nam «litterae antiquae Sapphicae, quarum auctoritas magna facta est, ordine alphabeticali compositae » illa papyro (ut E. Lobeli, editori, videbatur) contentae sunt (GRONEWALD-DANIEL, 2004 :2).
16 авг 2012 в 7:51

Тимофей Мякин
Index litterarum
ALY W. 1920: Sappho // Pauly–Wissowa (RE). Neue Bearb. Unt. Mitw. W. Kroll, K. Witte. II Reihe. 2Hlb Bd. Stuttgart, 2357–2384.
BATTEZATTO L. 2002: Song, Performance, and Text in the New Posidippos //ZPE. 2002. Bd. 43. P. 31–42.
BENVENIST E. 1995: Slowar indoevropeyskich socyalnych terminow. М.
BERNSDORF H. 2004 : Schwermut des Alters in neuen Kölner Sappho-Papyrus //ZPE. 2004. 150, 27–35.
BETTARINI L. 2007: Note esegetiche alla nuova Saffo: i versi di Tithono (fr. 58, 19–22 V) //ZPE. 159, 1–10.
BETTARINI L. 2005: Note linguistiche alla nuova Saffo // ZPE. 154, 33–39.
BIERL A. 2009: Der neue Sappho-Papyrus aus Köln und Sapphos Erneuerung: Virtuelle Choralität, Eros, Tod, Orpheus und Musik //Center for Hellenic Studies. Harvard University: http://chs.harvard.edu/cgibin/WebObjects/workbench.wo.., paginae computatriciae : 1–25. Situs: Center for Hellenic Studies, Washington D. C. (acceptum est: 10.01.2010).
BREMMER J. N. 2004 : Attis: A Greek God in Anatolian Pessinous and Catullian Rome // Catullus Poem on Attis. Text and contexts / Ruurd R. Nauta (ed.). Leiden-Boston-Brill, 25–65.
BROGER А. 1996 : Das Epitheton bei Sappho und Alkaios. Eine sprachwissenschaftliche Untersuchung. Innsbruck (Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft; Bd. 88).
BURKERT W. 1977 : Griechische Religion der archaischen und klassischen Epoche. Stuttgart–Berlin–Köln–Mainz.
BURNETT A. P. 1983: Three Archaic Poets: Archilochus, Alcaeus, Sappho. L.
CACIAGLI St. 2007 : Poesia e Società. Communicazione poetica e formazioni sociali nello Lesbo del VII/VI secolo a. C. Presentata dal Dott. St. Caciagli. Università degli Studi di Bologna.
CALAME Cl. 1997 : Choruses of Young Women in Ancient Greece. Their Morphology, Religious Role, and Social Function. Lanham.
CAMPBELL D. 1982: Greek Lyric. Vol. I. Sappho, Alcaeus. Cambr. (Mass), L.
CANTARELLA E. 1999 : C. Calame. L’Eros dans la Gréce antique. Berlin, 1996. 252 P. //Annales. Histoire. Sciences sociales. Vol. 54, № 5. 1999, 1200–1203.
CANTARELLA E. 1987 : Iniziazione greca e euhura indoeuropea : Bernard Sergent, L’homosexualité initiatique dans l’Europe ancienne //Dialogues d’histoire ancienne. Vol. 13. 1987. P. 365–375.
CHANKOWSKI VERONIQUE, 1999 : Guy Labarre. Les cites de Lesbos aux époques hellénistique et impériale //Annales. Histoire, Sciences Sociales. Vol. 54, № 5, 1211–1214.
CHANTRAINE P. 1977 : Dictionnaire étymologique de la langue grecque. Histoire des mots. Fasc. I–IV(2). P.
COLE S. 2004 : Landscape, Gender, and Ritual Space. The Ancient Greek Experience. Berkeley: University of California press.
COLLART P. 1944: La poétesse Erinna // Comptes-rendus des séances de I année – Académie des inscriptions et belles lettres, 88-e année. №2. 1944. P. 183–199.
DANIELEWICZ J. 2006: Bacchylides fr. 20a 12 S.- M. and Sappho, P. Köln fr. I–II, 12 //ZPE. 155, 19–21.
DEE CLAYMAN, 2009: The New Sappho in a Hellenistic Poetry Book // The New Sappho On Old Age. Textual and Philosophical Issues. E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies. Trustees for Harvard University. Washington D. C., 131–147.
DEMINA N. А. 1974: Kult Artemidy Agrotery w Attike // Antitschnij mir i archaeologia. W. G. Boruchowitsch (ed.). №. 2. Saratow, 31–37.
DI BENEDETTO V. 2005: La nuova Sappho e dintorni // ZPE. 153, 7–20.
DI BENEDETTO V. 2004 : Osservazioni sul nuovo papiro di Saffo // ZPE. 149, 5–6.
DICKEY E. 1996: Greek Forms of Address: From Herodotus to Lucian. Oxford.
DILLON M. 2002 : Girls and Women in Classical Greek Religion. L.
DOMINGUEZ. A. J. 2007: Fear of Esclavement and Sacred Slavery as Mechanisms of Social Control Among the Ancient Locrians // Peur de l’ eslave–Peur de l’esclavage en Méditerranée ancienne (Discours, représentations, pratiques). XXXIX Colloque du GIREA. Besançon. P. 405–422.
DOVER K. J. 1978: Greek Homosexuality. L.
16 авг 2012 в 7:55

Тимофей Мякин
DRIJVERS J. W. 1999 : Strabo 17. 1. 18 (801 C): Inaros, the Milesians and Naucratis // Mnemosyne, Fourth Series. 52 (I), 16–21.
DÖRRIE H. P. 1975: Ovidius Naso. Der Brief der Sappho an Phaon, mit literarischem und kritischem Kommentar im Rahmen einer motivgeschichtlichen Stüdie // ZETEMATA. Monographien zur klassischen Altertumswissenschaft. Herausg. Von E. Buck und H. Diller. Heft 58. München.
EDMUNDS L. 2009: Tithonus in the “New Sappho” and the Narrated Mythical Exemplum in Archaic Greek poetry // The New Sappho On Old Age. Textual and Philosophical Issues. E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies. Trustees for Harvard University. Washington D. C., 58–70.
EDMUNDS L. 2006: New Sappho: e]fanto (9) //ZPE. 156, 23–26.
FERGUSON J. 1989: Among the Gods: An Archeological Exploration of Ancient Greek Religion. New York: Routlege.
FERRARI F. 2007: Una mitra per Kleis. Saffo e il suo publico. Pisa.
FREIDENBERG O. 1973: Proischogjdenie gretscheskoy liriki //Voprosy literatury, №3, 109–122.
FRISK HJ. 1960 : Griechisches etymologisches Wörterbuch. Bd. I. Heidelberg.
GEISSLER Cl. 2005: Der Tithonsmythos bei Sappho und Kallimachos. Zu Sappho fr. 58 V, 11–12 und Kallimachos, Aitia fr. 1 Pf. // Göttinger Forum für Altertumswissenschaft 8 (2005), 105–114.
GENTILI Br. 1990 : Poetry and Its Public in Ancient Greece: from Homer to the Fifth Century. Baltimore–L.
GOFF B. 2004 : Citizen Bacchae. Women’s ritual practice in Ancient Greece. Berkeley-Los Angelos-L.
GOSETTI-MURRAYJOHN A. 2006: Sappho’s Kisses: Biographical Tradition and Intertextuality in „AP“ 5. 246 and 5. 236 //The Classical Journal. V. 102, №1, 41–59.
GRINBAUM N. 1948: K odnomu fragmentu Safo //WDI, №1, 219–220.
GRONEWALD W.–DANIEL R. 2004: Ein neuer Sappho-Papyrus // ZPE. 147, 1–8.
GRONEWALD W.– DANIEL R. 2004a : Nachtrag zum neuen Sappho-Papyrus // ZPE. 149, 1–4.
GWOSDEWA Т. B. 1998: Мotiw Cecropid w Arreforiach i Panafineyach //Drewnij Wostok i antitscniy mir/ Ed. I. A. Gwosdewa. №1. М., 1998, 114–135.
HAMM E.– M. 1957 : Grammatik zu Sappho und Alkaios. Berlin.
HAMMERSTÄDT J. 2009 : The Cologne Sappho. Its Discovery and Textual Constitution // The New Sappho on Old Age. Textual and Philosophical Issues. E. Green, M. B. Skinner (ed.)/ Center for Hellenic Studies, Trustees for Harvard University. Washington D. C., 17–40.
HARDIE A. 2005: Sappho, the Muses and Life after Death //ZPE. Bd. 154, 13–32.
HARTMANN E. 2007: Frauen in Antike. Weibliche Lebenswelten von Sappho bis Theodora. München.
HEISSERER A. 1988: Observations on IG XII 2, 10 and 11 //ZPE. Bd. 74, 111–132.
16 авг 2012 в 7:56

Тимофей Мякин
HILLER, 1936: F. Hiller von Gärtringen. Neue Forschungen zur Geschichte und Epigraphik von Lesbos //Nachrichten von der Gesellschaft der Wissenschaft zu Göttingen. Phil.-hist Klasse. Neue Folge. Bd. I, №6, 107–122.
HIMERIUS, 1951: A. Colonna (ed.). Himerii declamationes et orationes cum deperditarum fragmentis. Romа, 1951.
INOSEMZEW A. D. 1873: Оstrow Lesbos i lesbijskye pewzy i poety //Utschenye zapiski imperatorskago Kazanskago universiteta. God XL. Kazan, 827–847.
JANDA M. 2005 : Elysion. Enstehung und Entwicklung der griechischen Religion. Innsbruck (Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft; Bd. 119).
KAHIL LILLY. 1976: Artémis attique //Comptes–rendus des séances del année – Academie des inscriptions et belles-lettres , 120-e année. P. 1976 , № 1. P. 126–130.
KIRK, 2001: The Iliad: A commentary. Vol. I: books i–4. Cambridge, 2001.
KOWALEW P. W. 2005: Geteriya Alkeya I fias Sapfo na Lesbose VII–VI ww. do n. e. // TEXTUM HISTORIAE: issledovaniya po teoretitscheskim i konkretho-istoritscheskim problemam wseobschiey istorii / L. W. Sofronova (ed.). N. Novgorod, 52–68
KURKE L. 1997: Inventing the Hetaira: Sex, Politics, and Discursive Conflict in Archaic Greece // Classical antiquity, vol. 16 (№1), 106 – 152.
LAPTEWA M. IU. 2009: U istokow drewnegretscheskoy civilisatzii. Ionia XI¬–VI saec. B. C. S.-Petersburg.
LARDINOIS. A. 2009 : The New Sappho poem (P. Köln. 1231 and 21376). Key to the Old Fragments // The New Sappho On Old Age. Textual and Philosophical Issues. E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies. Trustees for Harvard University. Washington D. C., 41–58.
LATYSHEW W. W. 1997: Otscherk gretscheskich drewnostey. Bogoslugiebnye i szenitscheskiye drewnosti. S.-Peterburg. 1997.
LEE M. 2004 : Problems in Greek Dress Terminology: kolpos and apoptygma // ZPE. 2004, 150, 221–224.
LIDOV J. 2009: The Meter and Metrical Style of the New Poem // The New Sappho on Old Age. Textual and Philosophical Issues /E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies, Trustees for Harvard University. Washington, 103–118.
LUNDON J. 2007: Die fehlende Silbe im neuen Kölner Sappho–Papyrus //ZPE. Bd. 160. P. 1–3.
LUPPE W. 2004 : Überlegungen zur Gedicht-Anordnung im neuen Sappho-Papyrus //ZPE. 2004. Bd. 149. S. 7–9.
МAKOVSKIJ М. М. 1996: Srawnitelnij slowar mifologitscheskoy simvoliki v indoevropeiskich yasykach. Obraz mira i miry obrazow. М.
MARINATOS, 2000: The Goddess and the Warrior. The naked goddess and Mistress of Animals in early Greek religion. L.- New York.
MASON H. 2006 : The Divinity of Lazpa (Lesbos) // Abstracts, 137 Annual Meeting of the American Philological Association, jan. 5–8 2006 / M. Skinner (ed.). Montreal, 2006. P. 136.
MYAKIN Т. G. 2004: Sapfo. Yasyk, mirowosrenie, gjisn. S.- Petersburg.
MYAKIN Т. G. 2012: Tscheres Кöln k Lesbosu: wstretscha s podlinnoy Sapfo. Novosibirsk.
NADJ Gr. 2002 : Gretscheskaya mifologia i poetika. М.
NAGY Gr. 2007: Did Sappo and Alcaeus ever meet? Symmetries of myth and ritual in performing the songs of Ancient Lesbos // Literatur und Religion 1: Wege zu einer mythisch rituellen Poetik bei den Griechen / Hrsg. von A. Bierl, R.Lammle, K.Wesselman. Berlin; New York, 211 –265.
NAGY Gr. 2009: The «New» Sappho Reconsidered in the Light of the Athenian Reception of Sappho // The New Sappho on Old Age. Textual and Philosophical Issues /E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies, Trustees for Harvard University. Washington, 176–201.
16 авг 2012 в 7:58

Тимофей Мякин
NEWTON Ch. 1989: Travels and Discoveries in the Levant: Vol. I–II .Zürich–New York
NICOSIA S. 1977 : Tradizione testuale diretta e indiretta dei poeti di Lesbo.Roma.
OBBINK D. 2009 : Sappho Fragments 58–59. Text, apparatus criticus, and translation // The New Sappho on Old Age. Textual and Philosophical Issues / E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies, Trustees for Harvard University. Washington, 7–17.
OLENDER M. 1990: Aspects of Baubo: Ancient texts and contexts // Before Sexuality: the Construction of Erotic Experience in the Ancient World. Ed. F. I. Zeitlin, D. M. Halperin. Princeton: Princeton University press, 83–115.
ONIANS R. 1999 : Na kolenyach bogow. М.
PAGE D. 1955: Sappho and Alcaeus. Oxford.
PAPE W. 1911: Wörterbuch der griechischen Eigennahmen. Bd. II. Braunschweig, 1911.
PARKER H. N. 1996: Sappho schoolmistress //Re-Reading Sappho (Ed. E. Green). Los Angeles – L., 146–183.
PARKER R. 1993: Artemis Lemnia //ZPE. Bd. 99, 123.
PETROPULOS J. C. B. 1993 : Sappho the Sorceress – another Look at fr. 1 (L.- P.) // ZPE. 1993. Bd. 97, 43–56.
PICARD Ch. 1946: La triade Zeus-Héra-Dionysos dans L’Orient préhellénique d’après les nouveaux fragments d’Alcee // Bulletin de correspondance hellénique. 1946. Vol. 70, № 1. P. 465–473.
PÖSCHL V. 1996: Sperlinge als Zugtiere bei Sappho? // Hermes. Bd. 124 (hft. 4), 499–504.
PUELMA M., ANGIO Fr. 2005: Sappho und Poseidippus. Nachtrag zum Sonnenuhr-Epigramm 52. A-B des Mailänder Papyrus //ZPE, 152, 13–15.
REDFIELD J. M. 2003 : The Locrian Maidens. Love and Death in Greek Italy. Princeton and Oxford.
ROGER A. 1987: Vulva, Vultus, Phallus // Communications, t. 46. P. 181–198.
SAWYALOWA W. P. 2002: Kallymach. Hymn k Artemide (utschebnoye posobye k spezkursu po ellenistitscheskoy poesii). М.
SHIELDS E. 1917 : The Cults of Lesbos. A dissertation submitted to the board of University studies of the John Hopkins University with the requirements for the degree of doctor of Philosophy. Menacha, Wisconsin.
SIDOROWA N. A. 1972: Iskusstwo Egeiskogo mira. M.
SINGER It. 2008 : Purple-Dyers in Lazpa //Anatolian Interfaces: Hittites, Greeks and Their Neighbours: Proceedings of an International Conference on Cross-cultural Interaction, sept.17–19, 2004 Emory University, Atlanta / B. J. Collins, M. R. Bachvarova, J. Rutherford (eds.). Oxford, 28–43.
SISSA G. 1984: Une virginité sans hymen : le corps féminin en Gréce ancienne // Annales. Economies, Sociétés, Civilisations. 39-e année. P. 1119–1139.
SNYDER J. 1997: Lesbian Desire in the Lyrics of Sappho. New York.
SOLOPOV A. 2008: Natschala latinskoy stilistiki (INITIA ELOQUENTIAE LATINAE). M.
SPENCER N. 1995 : Early Lesbos between East and West: A “Grey Area” of Aegean Archeology // The Annual of the British School at Athens. Vol. 90. Centenary Volume, 1995, 269–306.
SPENCER N. 1995a: A Gazetter of Archaelogical Sites in Lesbos. BAR International Series 623. Oxford.
STEHLE E. 1997: Performance and Gender in Ancient Greece: nondramatic Poetry in its Setting. Princeton (New York)
STEHLE E. 2009: «Once» and «Now». Temporal Markers and Sappho’s Self-Representation// The New Sappho on Old Age. Textual and Philosophical Issues / E. Green, M. B. Skinner (ed.). Center for Hellenic Studies, Trustees for Harvard University. Washington, 118–130.
STEPHANUS VON BYSANZ, 2008: Stephani Bysantii Ethnica. Vol. I. A-G / Hrsg. Billerbeck M. Berlin.
16 авг 2012 в 7:59

Тимофей Мякин
SWENTSITSKAYA I. S. 1978 : Gretscheskiye goroda w sostawe Lidiyskogo csarstwa //WDI, № 1, 26–39.
TOLSTOY I. I. 1960: Safo i tematika eje pesen //I. I. Tolstoy. Statji o folklore. М. – L., 128–140.
TONIA N. М. 1979: Poetitscheskij mir Safo. Diss. Candidata philologitscheskich nauk. Tbilisi, 1979.
Topouzis, 1997: Sapfo (ARCAIOI ELLHNES LURIKOI 5). Metafr., scol. K. Topouzis. Athina.
WESELOVSKIJ A. N. 1989: Istoritscheskaya poetika. M.
WEST M. 2005: The New Sappho // ZPE.150, 1–9.
WILAMOWITZ-MÖLLENDORF U. 1900: Die Textsgeschichte der Griechischer Lyriker. Berlin.
WILAMOWITZ-MÖLLENDORF U. 1913: Sappho und Semonides: Untersuchungen über griechischen Lyriker. Berlin.
YARCHO W. N. 1989: Nowye literatyrnye teksty iz sobranija oksirinchskich papirysow //WDI, №3, 205–215.
YATROMANOLAKIS D. 2007 : Sappho in the Making. The Early Reception. Cambridge (Mass.), L.
ZELLNER H. 2010: The Poetic Style of the Greek poet Sappho. A Study of Word Playfullness. Lewiston-Queenston-Lampeter.

http://vk.com/topic-5277192_27399376

 

Supra dictis omnibus mysteria Artemidis quaedam in Mytilenis proponuntur (SHIELDS, 1917 : 17–18). Et vere, quaedam «mysteria» (ton musterion) cum Artemide conexa per inscriptionem unam Caesaris temporis memorantur ( Artemin ypo, IG, XII (2). Suppl. № 9 (26), 3–5). Cum hac et inscriptio alia Mytileniensis temporis Romani cohaerens plurimum comparanda valet – id est decretum honorificum, quo prytanis femina Aurelia Artemisia a populo senatuque Mytilenaeorum honorata est. Aurelia Artemisia eo decreto «sacerdos dearum Et(e)philarum et Cariarum et roriferens mysteriorum sanctissimorum» appellatur (iereia(n) tan thean Et(h)filan kai Karisson kai er(s)oforon t(o)n agiotaton my(st)arion, IG, XII (2), № 255, 3–4). Quorum nominum epithetorumve unum – Karis]sa epitheton inscriptione in basi statuae testatum est eodemque Mytilenarum loco, quo dedicatio Artemidis Aethopiae in basi statuae eiusdem generis reperitur: “(fili)us Nicocleii et Himeria/…Nicocle suum filium (ton paida)/… Carissa Pnistia” (Karis]sa Pnistia, IG, XII (2), № 93 ; cf. IG, XII (2), № 92). Qua inscriptione, scilicet, de liberis agitur, qui cum dea quadam conectuntur. Et ea omnia, quae supra de Artemide Lesbi colenda a nobis dicta sunt, permittunt et epitheton Karis]sa et epitheton Pnistia ad Artemidem Aithopiam referre, quae, scilicet, liberos (utriusque sexus, necesse est putare) partos sanos curare debuerit. Nam ex ullo alio Graeco verbo nisi ex "pnigo" (suffoco) nomen agentis feminini pnistia derivari non potest (notum est Artemidem veluti deam fontium etiam deam sanantem a Mytilenaeis cultam esse : SHIELDS, 1917 : 14–15 ; cf. de Artemide servatrice partuum colenda : COLE, 2004 : 212–215 ; cf. : LSJ : 1425 ; CHAINTRAINE, 1977 : 921). Praeterea munus illud « roriferentis mysteriorum sanctissimorum », quod Aurelia Artemisia gessit, et inscriptione « Artemidis mysteriorum » supra citata et traditione litterarum antiquarum cum cultu rituve Artemidis quoque coniungitur. Enimvero, si narrationem Scamonis, scriptoris historici Lesbii (III B. C.) consequimur , deae Lesbiae mythistoricae ambae cum rore conexae – et Herse ( Erse), et Pandrus (Pandrosos) – filiae Acteonis venatoris putantur et cum Artemide, scilicet, iungi a nobis debentur (cf. Paus. IX, 2, 3; Hyg. Fab. 180; Apollod. III 4, 4 ; vide supra cap. II de « pectoris violacei » Artemide Lesbi colenda) .

http://vk.com/topic-5277192_27403534

 

Hoc carmen rossicum vulgare olim specialiter Moiseo Riganensi - patri spirituali Facultatis Humanitariae Novosibiriensis - traduxi in linguam Latinam. Patri Riganensi (qui translator Ciceronis clarus fuit) haec mea res ridicula jocosaque maxime placebat (versionem ejusdem carminis sine hiatu invenias, lector benigne, inferius in eadem pagina interretiali):

MURCA-CAESAR (composuit Timotheus Palea)

Scelerabat Romae
Turba mala furum,
Turbae illi insunt frajeri -
Raptores res Foro
Faciebant spurcas -
Inspexerunt legionari.

Praest frajeris Murca,
Murca est severa,
Saevam atque catam praebet se:
Fures ac crudeles diligendae ejus
Caesarem clamabant eampse!

Repens inclinata
Res publica nostra -
Dolent nostrum multi carcere!
Quomodo sciamus?
Quo reperiamus
Insidiatorem in fure?

Egomet cum Bruto
Forte ire Foro,
Et in tribunali subito
Conspeximus Murcae
Coronam auream,
Quocirca laetatur legio!

Viri boni sumus,
Ad senatum damus,
Convocemus mane senatum:
Sentiat cras Murca, quae sit dictatura,
Virtus Romanorumque furum!

"Salve, Murca mea,
Salve Murca-Caesar!
Diva Murca, ave ac vale,
Nuper evertisti rem publicam nostram,
Nunc sub tergum tibi accipe!"

Corvus niger crocat,
Animam cruentat,
Dolet mens atrato animo:
Nam adhuc senatu, quo ambulant fures,
Murca strata crudaque immo!
27 окт 2008 в 21:38

Катя Панфилова
Fosse non possum in linguam Latinam carmina conscribere, sed legere et admirari possum :)
(Gratiast, sed rectius scriberes: "Etiamsi non possim latine carmina componere, sed legere et admirari possum" Mjakin Timotheus)
28 окт 2008 в 0:01

Иоланта Карминская
Excellente! brevis partem ex omne quod aliquando audiebam))))))))))
28 окт 2008 в 0:13

Тимофей Мякин
Gratiast, sed errores grammaticos cognosco in epistula parva tua: Visne scribere "ista est pars brevis ex omnibus, quae audiebam" aut "istam partem unam ex omnibus quam audiebam olim"? Hoc carmen, certe scio, non habet partes alias ac nunc praesentes, sed habebat olim versiones priores (vide inferius) quam quae hic est publicata. Composui carmen hoc jocandi causa Kalendis Aprilibus anno Domini 1994 et ad magistrum meum, ad Moiseum Riganensem misi litterae modo . Pater Riganensis primo obstupuit, sed postea, ut poteram cognoscere ex illo, gavisus est.
28 окт 2008 в 12:15

Андрей Куряшкин
Melius carmen tuum fuisset, Timothei, si numerum cum musica originali illae Murcae congruisset, vel potius, si etiam finibus consonantibus verborum stetissis.
28 окт 2008 в 20:51

Тимофей Мякин
Gratias ago maximas, vir dignissime!Recte dicis versiculos meos ubique hiatum vulgarissimum sibi sinere, sed, veluti inscripsi, habeo versiones alias "Murcae" sine hiatu, sed mihi hae aliae versiones minus placent. Cur ita sit, nescio. Haud scio, an melius videatur tibi esse carmen sine hiatu? At mihi in versione, quae finibus consonantibus stetit non lepida videatur consequentia consonantium in versu ipso. Sed si vis - ecce, carmen idem sine hiatu (exclusa est syllaba, stans in -em, -um, ubi hiatus non fit regularis). Puto atqui numerum musicae originali hic congruere, nam exemplo Romanorum multis locis (sed non omnibus longe) secutus sum longitudinem brevitatemque syllabae, itaque recita sic (exempli gratia): scElerAbatrOmae '' tUrbamAlafUrum' Aut:'AdhucInsenAtufUresAmbulAntquo' - Accentus demonstravi litteram necessariam amplificando.

MURCA-CAESAR (composuit Timotheus Palea, versio altera)

Scelerabat Romae
Turba mala furum,
Insunt illi turbae frajeri -
Raptores res Foro
Faciebant spurcas -
Inspexerunt legionari.

Praest frajeris Murca,
Est illa severa,
Saev(am) atque catam praebet se:
Fures ac crudeles ei diligendae
Caesarem vocabant eampse!

Repens inclinata
Res publica nostra -
Dolent nostrum multi carcere!
Quomodo sciamus?
Quo reperiamus
Insidiatorem in fure?

Egomet cum Bruto
Ire forte Foro,
Et in tribunali subito
Murcae conspeximus
Auream coronam,
Quocirca laetatur legio!

Viri boni sumus,
Ad senatum damus,
Convocemus mane senatum:
Sentiat cras Murca, quae sit dictatura,
Virtus Romanorumque furum!

"Salve, Murca mea,
Salve Murca-Caesar!
Ave, diva Murca sed vale,
Nuper evertisti rem publicam nostram,
Tibi sub tergum nunc accipe!"

Corvus niger crocat,
Animam cruentat,
Mens atrato dolet animo:
Adhuc in senatu, fures ambulant quo,
Noctu Murca cruda fit immo!
28 окт 2008 в 22:05

Тимофей Мякин
Mihi haec versio altera minus placet, quia non historica est, sed cinematographica... Murca cruda... Noctu? Scilicet per noctem quamque? In senatu?... Non credo!
28 окт 2008 в 22:14

Иоанн Реморов
Memini Patrem Riganensem nobis hoc carmen narravisse et textum exhibuisse, sed non sciebam qui auctor esset :)
28 окт 2008 в 23:38

Тимофей Мякин
Eheu! At mihi Riganensis de istac novatione sua paedagogica non dixit tum! Papas callidus...
28 окт 2008 в 23:58

Белла Коломакина
Ha-ha. Mirabiliter))
Interdum Murka est curiosa et in translationibus..Ex.in lingua..emm nationis Israëliani..
29 окт 2008 в 23:45

Тимофей Мякин
Dic mihi, Bella optima, an legeris carmen illud mirabile in lingua Israeliana?
30 окт 2008 в 2:16

Семен Дранишников
Probabam cithare "Murcam". Facete est :)

Am E Am
F E
Am A7 Dm
E Am
30 окт 2008 в 22:59

Белла Коломакина
Ita.) Hic Murka Hebraica. www.audiovkontakte. ru *removere lacuna*(index: Murka (Hebrew)). Ibi etiam Murca in lingua Anglica et Polonica est.

30 окт 2008 в 23:12

Тимофей Мякин
Cara Bella, gratias ago. Credo hoc gloriosissimum carmen inter omnes conscitum fore. Nos scholastici omnes, cum "scholazometha" (si mihi verborum Platonis in "Convivio" meminisse liceat) propensi sumus interdum ad jocandum morandumve. Vale.
31 окт 2008 в 20:32

Тимофей Мякин
Diu deliberabam de situ hoc nostro, e solitudine Ovidii in hac immensa Scythia et composui meum hoc novum carmen (in strophis Alcaicis, ubi, ut in meis, certe scio, brevitas/longitudo syllabarum non discernitur)

AD DEUM SIVE PRECES OVIDII SENECIS (composuit Timotheus Palea, qui et Myakin)

Deo non laudem, non coronam precor
Totius mundi, qua non est gravius,
Nec aura, nec argenta mei
Usui prosunt esseve possunt,

Unam rem solam dona mihi, Deus,
Quae mundo toto sit mihi carior,-
Propinquamv(e) animam mihi da,
Ne solus sitiam tantummodo!

Participari sim labores meos
Nactus cum corde suo verissimo -
Bibam velut e fonte vivo
Splendidiore Bandusiaque...

Rex solus, fessus exilio meae
Terrae, quam nemo possit aspicere,
Per solitudinem, cui vox
Latina sonita non est unquam,

Vel equo vehor, vel baculo nitor,
Deserta via stat nive candida,
Sed pulso cytharam carmenque
Meum perceptum non ulli canto.

Quis scit, qua velit fata concludere
Deus, qua hora nobis donaverit
Jus suum? Gratiam vel ago,
Quod cecinique quae tibi cano.
3 ноя 2008 в 22:08

Тимофей Мякин
Simeone, gratiast, ista musica mihi nota est.
4 ноя 2008 в 17:23

Тимофей Мякин
Puto hoc meum carmen novum recte esse non "perceptum non ulli"( veluti et scripseram), sed re vera a nullo perceptum esse...
4 ноя 2008 в 19:08

Тимофей Мякин
In mentem quidem venit carmen unum, quod inscribitur "Ultimae preces vatis veteris", nescio unde sit: "Traduc, traduc tu me per hoc maidan... (aut - per hanc maidan?)" Enimvero ita dici possit:
"Traduc, traduc tu me per hanc maidan,
Per hanc paginam interretialem..."

Rogo vos, amici amicaeque carissimi carissimaeque, scitisne addere quisque unum vel duo versus? Componamus hymnum interretialem...
5 ноя 2008 в 21:23

Тимофей Мякин
Hodie, relegebam carmen meum novum et auditu interno (si aliquid haberem hujus modi!) audivi repente susurros Musae, quae stropham sextam carmini meo addidebat, peccata essent, si Musae resisterem, et jam stropham novam adscripsi (lege superius). Sed enimvero jam satis credo hic finem coronavisse opus, atqui non credo id coronatum corona aurea...
6 ноя 2008 в 19:02

Тимофей Мякин
Recte possum gaudere, quia sum poeta unicus in meo genere,- poeta latinus, cujus carmina nemo in Russia legere possit (hodie certior factus sum in hac nostra magna terra me excluso neminem Latine scire), quum scientia linguae Latinae lectoribus meis desit. Nam si aliquis Latine sciret, inscriberet denique, benene compositum esset carmen meum an male, visitaretne me Musa, aut sola imago ejus mihi visa esset...
7 ноя 2008 в 20:44

Тимофей Мякин
Altero modo quidem possis putare quem re vera Latine scire non habere Interreta. Quae sit mihi consolatio quaedam!
8 ноя 2008 в 10:28

Тимофей Мякин
Hominem quaerebam, quaerebam, neminem inveni, Musa solum advenit et susurrit, susurrit mihi ad aurem, sed Musa - non est homo. Inscribite omnes poetae id in tabellis vestris! O rus, da mi vocem! Non dat...
16 ноя 2008 в 22:49

Тимофей Мякин
Jam aliquot dies Musa denuo advenit ad me et carmen novum susurrit Puto me paucis diebus appositurum esse hic hoc carmen triste...
24 ноя 2008 в 22:40

Тимофей Мякин
Ecce hoc nunc novum carmen meum est strophis Archilochiis (in stropha prima) compositum (exempli gratia vide hunc metrum apud Hor. Od. I, 7: "Laudabunt alii etc...") Brevitas longitudove syllabarum pluribus locis non discernitur ut Johannus minister acerrimus sacerdotum Jesui Christi recte notavit, sed Musa mea genere suo barbara est. Nemo, ut mihi videtur, potest conservare quantitatem syllabarum, nam Musa nostra moderna illam non distinguit.

AD DEUM (Composuit Timotheus Palea, qui et Myakin)

Narrabunt alii felicem Venerem suam
Esse maritam focumque flagrare,
Conjugumqu(e) amores certare de pietate,
Quorum mi nihil fuit unquam.

Nescio quove Dei quandoque fieri possit,
Destiti de quo, dulcedine captus
Veneris obliquae, qua nil sit dulcius mihi.
Sic orant te nostra peccata:

Mi fac ut ignoscas ac spiritum tui reddas
Mihi, Deus, nunc jam desunt vires,
Veneris obliquae quo possim vel oblivisci
Sui domi viaeque fulgentis

In luna niveae, fenestra velut lucerna
Sui flagrabat ubi per noctem
Et manu tenera movit violacea vela
Lara, quae cor eruerat mihi.

Feminae Venus est semper volubilior laro,
Fertur celer qui per nubila caeli -
Ventillantequ(e) aura flabuntur feminae verba
Velut vento flavescunt autumno

Veris folia quae prosunt fallaciae fota
Sole deae, sed exciderit sors -
Ossa matris meae bibent jam lacrimas omnes
Accepto sibi cinere mei...
25 ноя 2008 в 22:49

Иоанн Реморов
Ignoscat mihi genius tuus, non video hic quae Archilochia nec alia metra antiqua. Estne versus libri?
25 ноя 2008 в 23:21

Тимофей Мякин
Si vis scire artem poeticam antiquam - te vel ad metricam quae a Borovskio- Boldyrevo breviter exposita est, conferas, nam ars poetica Latina sequitur accentui musicali-rhythmico, qui exit veluti e principio e theoria aliqua brevitatis longitudinisque syllabarum. Versus omnes debeas recitare sine caesuris (exclusis praepositis) sic: ehEUfugAcespOstumepOstumE /labUnturAnninEcpietAsmorAm /rugIsetInstantIsenEctae/ AfferetIndomitAEquemOrti (Horatius, exempli gratia, stropha Alcaica). Multae mirabiles licentiae mihi hic sunt, nam brevitatem/longitudinem certe servare non potui. Scilicet recitare ita debes:
DeOnonlAUdemnOncoronAmprecOr/ totIusmUndiquAnonestgrAvius /NecAUranecargEntamEi /
UsuiprOsuntessEvepOssunt,

Versum Archilochium primum ita possis recitare:
LAUdabUntaliI/ clarAmRhodonAUtMytilEnen/
AUtephesOnbimarIsvecorInthi (Hor. I, 7)

Scilicet:
NArrabUntaliI/felIcemvEneremsUam
EssemarItamfocUmqueflagrAre

Schema in toto haec erit: _**_**_ ||_**_**_**_
_**_**_**_*

In omnibus fere casibus hic brevis syllaba anceps erit (longave brevisve ut tibi placet), scilicet et accentus varietur.Conabar ubique servare brevitatem/longitudinem syllabarum, sed hanc operam difficilliman non perfeci, scilicet invenies benigne lector hic non Horatianas strophas sed paene (aut quasi?) Horatianas, ubi brevitas/longitudo multis locis NON DISCERNITUR Atqui certo scio neminem unquam reperiri posse, qui sciat legere (excluso Johanno sacerdote Jesui Christi) intellegereve haec carmina - solus sum in hac immensa Scythia...

25 ноя 2008 в 23:58

Иоанн Реморов
Gratias ago, ars poetica antiqua satis nota mihi est. Sed licentiae tuae mirabiles videntur. Cur syllabae -rem-, -ti- (finale), -quo- (finale) breves factae sunt, syllabae autem -su- (in SUam), -fi- (in FIeri) etc. longae accidunt? Idem est quod volebam animadvertere.

Certum mihi est te versus veros componere posse!
26 ноя 2008 в 0:43

Тимофей Мякин
NArrabUnt aliI felIcem VEnerem sUam
Esse marItam focUmque flagrAre,
COnjugUmqu(e) amorEs certAre dE pietAte,
QuOrum mI nihIl fuit Unquam.

NEscio quOve DeI quandOque fIeri pOssit,
DEstiti dE quo, dulcEdine cAptus
VEneris ObliquAE, qua nIl sit dUlcius mIhi.
SIc orAnt te nOstra peccAta:

MI fac ut IgnoscAs ac spIritUm tui rEddas
MIhi, DeI, nunc jAm desunt vIres,
VEneris ObliquAE quo pOssim vEl oblivIsci
SUi domI viAEque fulgEntis

In lunA niveAE, fenEstra velut lucErna
SUi flagrAbat Ubi per nOctem
Et manU tenerA movIt violAcea vEla
LAra, quAE cor erUerat mIhi.

FEminAE Venus Est sempEr volubIlior lAro,
FErtur celEr qui per nUbila cAEli -
VEntillAntequ(e) aurA flabUntur fEminae vErba
VElut ventO flavEscunt autUmno

VEris fOlia qUAE prosUnt fallAciae fOta
SOle deAE, sed ExciderIt sors -
Ossa mAtris meAE bibEnt jam lAcrimas Omnes
AcceptO sibi cInere mEi...
26 ноя 2008 в 0:51

Тимофей Мякин
Tu quidem recte dicis, sed in poesia multo magis valet "spiritus tenuis Camenae", sed non brevitas longitudove syllabarum, quae a mea Musa barbara servari non potest. Si in omnibus casibus hanc rem servarem solum traductiones (velut T. Vasilieva) facere possem. Gratias ago, Johanne pro critica, satis scio me non scire recte consequi brevitatem\longitudinem syllabarum (scilicet praefationem meam correxi), sed in hoc metro in omnibus fere causibus syllabae omnes (duobus finitis exclusis) ancipites sunt (ut est in meo libro). Certe, vel et tu dicis, secutus sum accentui vivo, ubi accentus cadit in "sUam, fIeri" et cetera. Et lingua Latina fugit tres syllabas breves in consequentia. Syllabae in -em (aut -am) fieri poterant brevesve longaeve jam in V AD. Eadem et una syllaba in "ti" ("destiti", perfecti forma, primae singularis). Sed tu recte dicis non decere praedicere praegloriarique me omnia consideravisse. Excusationem praebeo. Nascitur scilicet quaestio nova, pertinens ad naturam Deorum. Habeatne Musa nationem? Estne Musa genere Russa aut genere Graeca? Quaestio est difficilis.
26 ноя 2008 в 1:09

Тимофей Мякин
Jam lapsus calami duos inveni in stropha postrema carminis mei: addenda et corrigenda: pro "quae sunt" debeas recitare "quae prosunt", pro "bibent lacrimas" recites "bibent jam lacrimas". Sero erat jam incribere, nox fuit prifunda... Omnia correcta sunt, superius...
26 ноя 2008 в 13:31

Тимофей Мякин
Certe, gratias ago tibi, Domine, quod tui quidem servi (rectissimi in suo genere) sacerdotesque sciunt Latine satis legere scribereve ut carmina Latina (licet ea metris antiquis adepta non sint - quae latinista quicunque certe desideraret, sed longe non Romani sumus) cognoscant intellegantve. Sed cognovitne Johannus, servus noster Domini, quid voluissem dicere in carmine primo quid in secundo carmine? Scilicet - sententias lectorum notasque (dissertationibus de metris exclusis) non reperio, at reperirem, vellem certe ut reperirem.
30 ноя 2008 в 19:52

Иоанн Реморов
Culpam meam agnosco, me de forma, non de essentia carminis loqui coepisse. Sed non me sentio studiosum poeticum, non me arbitror competentem in aestimandis lyricis, eo magis de amore.
Recte dicitur non poeta esse nisi amore captus. At carmen tuum, ut percepi, multum vitae congruit, sensum fortem canens.

Liceat autem me ad rationes formales redire. Scribis "Dei" quasi vocativum. Nunquam talis vocativus mihi proveniebat, sed "Deus", forma similis nominativo. Aut erravi et formae variae verbo illi sunt?

Tandem una correctio parva. Sacerdos non sum, sed tantum diaconus (id est minister); possisne corrigere?
2 дек 2008 в 0:18

Тимофей Мякин
Gratias ago, Johanne. Atqui in primo latino carmine, quod "Preces Ovidii" inscribitur de Deo res agitur, non de amore, sed - uti id tibi vis sic erit. Nunc autem de verbo "deus" dicam. Forma "Dei" vocativi modo - mea constructio rationalis ironice dicta. Nam neminem hic habeo ad carmina admittenda! Scilicet non habeo ad quem carmina mittere possim, enim ad Deum ea conscribo. Puto amicum proprium correspondentem mihi Deum esse. Tamen vocativus "deus" similis nominativo - res propria est Christianorum scriptorum poetarumque Romanorum, qui post Augusti tempora vixerunt omnes. Nominis "deus" vocativum in auctoribus Romanis classicis invenies nullum, non quia vocativus non erat hujus verbi, sed quia haec forma, ut videtur, non erat in usu, tamen in poetis invenies "diie" aut "dive", apud Tertullianum - "dee", in inscriptionibus "dive" (modo suppletivo ex "divus" derivata), mihi forma vocativi "Dei" (veluti id nomen proprium esset- cf. Horati, Lucreti, Petrei, Pompei) construenda est, quia puto ad eum carmina mea adverti, cui homines sacerdotesque proprium nomen ut darent solum assuefacti sunt . Vide superius carmen meum primum Latinum, quod inscribitur "Preces Ovidii senecis" (in pagina prima hujus thematis) .Nam Deus rectissimus in anima est cuique, scilicet possit interpretari veluti nomen alicujus hominis.
4 дек 2008 в 18:11

Тимофей Мякин
Grex nostra interretialis paulatim crescit, sed epistulas novas non invenio reperiove. Puto quidem esse me solum tam mirum homunculum fieri ut narrationes hic carminaque meidaevali modo composita inscribere. Enimvero credo nunquam "propinquam animam" me reperiturum reperituramve illam me. Quemque sua canere dices mihi, et recte dicis. Sed hominis est colloqui communicareque cum aliquo in aliqua propria lingua.
8 дек 2008 в 19:19

Тимофей Мякин
Corde meo sentio gregem nostram in prato
comedere herbam corde meo sentio...
13 дек 2008 в 19:47

Тимофей Мякин
Nocte quondam silenti solus in Scythia tota loquor colloquorve hic mecum collocutiones meas. O mea solitudo aeterna!
15 дек 2008 в 20:12

Тимофей Мякин
Sitne grex hic an non sit, Deus unus scit. Puto esse me solam in Russia tota, aut non esse certe me nullo modo. Quid sumus, quid non sumus? Somnium umbrae est homo...
23 дек 2008 в 23:10

Тимофей Мякин
AD DEUM (composuit T. Palea)

Da mihi mortem Deus quolibet modo voceris
Solum (e)st quod mihi des - da mihi mortem Deus,
Cui nihil adest eum jam nemo delectat
Vivere cor non vult, cui nihil adest.
Quid mihi mors feret, si vita nescit referre?
Morsne vita fiat - omnia sustineam!
Mortem ni mihi des, hanc vitam mihi relinquas:
Certe scio, Deus, nobis jam mortuis
Rerum nostrum quae si res sit una relicta
Non vane tum vitam vixi praeteritam!

PS: Brevitatem longitudinemve syllabarum, certo scio, nusquam servari a me, misero
27 дек 2008 в 23:09

Тимофей Мякин
Umbrae sum somnus, qui tandem certe labetur...
13 янв 2009 в 18:07

Тимофей Мякин
Lector ubi possis tu vivere seque latere
Scire qui possis mecum colloqui...
23 янв 2009 в 21:30

Тимофей Мякин
Neminem reperri hominem quocum possim colloqui Latine: enimvero, solus sum qui sciam expedite scribere dicereve hac lingua...
3 фев 2009 в 15:05

Тимофей Мякин
...et carmina componere, quae nemo sciat legere intellegereve...
14 фев 2009 в 16:37

Тимофей Мякин
...et sperare nihilo minus ut possim reperire quemcunque scientem Latine scribere aliquo modo...
3 мар 2009 в 20:56

Тимофей Мякин
Existimavi peccata fore Deocum ironice (veluti Pythagoras - "ipse dixit") colloqui et ejus modi causa correxi meum Genetivum "Dei" in "Deus" (aut possit melius corrigi in "Dee?").
6 июн 2009 в 16:02

Екатерина Лобкова
Profecta sum ad carmina tua legenda. Et pro praeparando me ad ultimum quarti anni examen de tua 'Murca' gaudebam, quarum ambae versiones mihi quasi aequaliter placent. Cum hiatum vitium esse non puto, ut iam dixi - nam deest mihi aurum veri Quiritis, cui morae et qualitates syllabarum et hiatus vel quidam pyrrichii etc. res innatae sunt, neque summa cum ope ediscendae, - unam ex duarum eligere non possim, sed de qualitatibus diversibus totae translationis dicam.
Primum de primo sensu, qui videtur mihi ipsemet probare te Fortuna et Musa (cuius de natione et substantia, ut proponas in thematibus tuorum, nihil habeo, quod dicam; non est mihi in consuetudine Musam invocare... fortasse aliquem illius deae speciem generis masculini?) adsistentibus scripsisse. Versus 'Murcae' rutenicae non alio modo memini (nam genitores mei vetera carmina sovietica quasi odiunt, cum omnia audiverunt pluries, qua de causa raro arripio nostrem veterem televisorem dum aliquid huius generis spectatoribus proponatur), quod translationem legendo. Id est, mihi visa est tam apta, tam cum musica originali conveniens et ad canendum commoda, ut aliquo modo juncti sint versiones Russica et Latina, quod fieri solere videtur in mente lectoris (cf. tragoedias Shakespeari, e.g. 'Hamletum' a Pastinaca translatum... materia diversissima, studium sed aequale) solum si translator operae suae summam opem et artem et inspirationem dedit.
Deinde multo mihi placuit, quod non timuis ad transferendum eligere carmen, quod vocabula vulgaria, difficile transferenda, continet, et haec omnes tam venuste traducere potuisti, verba Romana pro magistratibus nostris adducendo. Egomet carmina in vocabulario faciliora praefero, dum neologismos componere iuste non scio. Ediscero fortasse, si in autumno in seminario Alexei Scatebrani, auctoris illustris libri dicti 'Initium stilisticae latinae', de arte in Latinum transferendi interero. Fortasse edisco etiam uno die, quando recte sit ad (e.g. in 'Arma virUmque CanO') postremam verbi syllabam accentum mittere, quod ad rythmas rutenicas transferendas necesse est. In tuis autem versibus iste accentus in postremis syllabis naturalis sentitur et placabilis.
Duo soli versus mihi male sentiuntur, 'Tibi sub tergum nunc accipe' (t-b-s-b-t-rg-m-n-nc... Estne melius 'Nunc tibi sub tergum accipe'?) et 'Adhuc in senatu, fures ambulant quo', ambo ex versione quam temptabas sine hiatu facere. Alia versio, etiam cum isto diro hiatu, melior videtur. Deinde non comprehendo, quare 'conspeximus coronam - quocirca laetatur', i.e. tempora diversa? Et 'quocirca' - significatne 'поэтому', ut in dictionario Petruchenko? Fortasse 'circa laetabatur legio'.
<C>
7 июн 2009 в 18:34

Екатерина Лобкова
Suntne XXXIX anni aetas vetustatis, ut dicas te veterem et maestum esse? Aut sis vitae molestiis grave lassus, ut possit comprehendi ex carminibus tuis? (Quae, fateri piget, non tota cepi, non propter eorum incomprehensibilitatem, sed cum minime scio syntaxim Latinam poeticam discernere).
Aliquid tamen proponere vel quaerere audeo. Quare non scribere 'Jesu' pro vocativo inexistente verbi 'Deus'? Hoc in versibus mediaevalibus satis notum est, ut in mirabili Requiem: 'Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae, ne me perdas illa die'. (Carmina mediaevalia exemplum optimum videntur versuum, quos hiatus vel inobservantia longitudinis syllabarum delectare minime impediant). Deinde credo 'meo usui', non 'mei', in prima stropha Precium Ovidii scribendum et in tertia fortasse 'cum corde', nec 'cum core'. Tertiam autem stropham huius carminis turpiter comprehendere non possum, quamvis omnia verba recognosco. Et strophas quartam, quintam et sextam comprehendo sensu et verbo, sed filum syntaxeos reperire non possum, quasi saepe in duobus aliis carminis. Spero autem legendo et relegendo omnia mihi explicare. Et in prima linea carminis Ad Deum videtur mihi 'Venerem suam' iniuste pro 'Vener(em) eorum' scriptum, cum 'alii' plures sint.
De substantia autem carminum tuorum, non de forma, parum iam dicere possum, praeterea quod ipsi lapides his lectis ex misericordia clamarentur (certe si modo lapides Latine legissent atque intellexissent, quod ipsum genus humanum facere nescit). Rursus adgnosco Musam te juvisse (eandem spero juvaturam esse, donec possis invenire, ad quem te vertere non in vanum, ex quo responsum adaequatum nemo accipiat praeter solum Deos et Musas).
<C>
7 июн 2009 в 18:35

Тимофей Мякин
Timotheus Catharinae diligentissimae s.p.d.
Gaudeo, quod inveni nunc primum lectorem diligentem in te, virgo optima,et eo magis quia audivi et verbum humanum audivi et participationem amici cognovi et ea de causa gratias maximas tibi ago. In primis verbis - unum lapsum calami tu rectissime inspexi: In "precibus", sine dubio, unam litteram omisi in vocabulo "corde" et jam nunc correxi. Sed velim unam rem rogare - placeantne tibi, carissima, carmina Quinti Horatii Flacci? Nam stilum illius poetae clarissimi aliquo modo imitatus sum, qua re potes me "Horatianum" -ioco aut serio- nominare. Aequo modo imitatus sum et in rebus syntacticis. Ex experientia mea cognovi raro ex una vice syntaxis Horatiana concipi posse etjam ab intelligente diliginteque lectore. Ipse carmina tota (libros IV) poetae ejus legeram adeo transcripseram. Nunc autem proponam commentariolum parvum rerum grammaticarum ad carmina mea.

AD DEUM SIVE PRECES OVIDII SENECIS
"...mei" - Genetivus subjectivus (ab "ego")
7 июн 2009 в 21:06

Тимофей Мякин
"mei" hic unacum (exemplo Horatiano, quidem) refert ad: 1) esse (cf. constructio Gen. Sub. + esse) 2) usui (poetis antiquis definitiones inconcordatae magis placebant.

"Participari sim (conj. perf.) labores meos nactus cum corde suo verissimo" - scilicet= " (si) nactus sim participari labores meos cum corde suo (= "animae propinquae"), bibam (conj. praes) etc." Conjunctio "si" in his casibus facile omitti potest (in "Exemplis" Sobolevskii tales casus saepe vidi). Simplex "casus potentialis" propositionum condicionalium est. Aut - si velis- possis hanc propositionem ut exemplum Conj. optativi tractare - idem puto fore.
"Fessus" - Part. perf. (fatiscor), et clarum: " exsilio...+ Gen. Ob. - sequebar exemplum Horatii "(cf. "exsul patriae")
"quam nemo possit..." propositio determinans ("qui consecutivus").
"cui... sonita non est" cui = Dativus Commodis (veluti "cum grano" Dat. Poss.)
"perceptum non ulli" - scilicet, carmen, quod non ullus posset percipere.Ulli - Dat. auctoris (et "cum grano" Dat. possesivus).

AD DEUM ("Narrabunt alii...")
"suam Venerem" - rectissime est ("unum pro pluribus"). Necesse est, carissima, syntaxim Latinam te melius diligentiusve ediscere (inter alia et usum pronominum possessivorum repetere). Exempli gratia (Cicero, Pro R. Amerino, 141: "Idcircone exspectata nobilitas rem publicam reciperavit, ut ad libidinem suam (Sing.) liberti servolique (Plur.) nobilium bona nexare possent"; Cic. Ad Verr. I, 1, 36: "quique (plur.) ad hanc rem aut potentiam aut imperitiam suam (sing.) professi sunt" et cetera et cetera..
Non heri, incepi linguae Latinae studere, crede mihi:)))
7 июн 2009 в 21:12

Тимофей Мякин
"Veris folia quae prosunt fallaciae fota\ sole deae..." id est: "veris folia, quae, fota sole deae prosunt fallaciae", ubi "deae" refert unacum 1) ad "veris" 2) ad "fallaciae".

Puto atqui lectorem habere ius eligendi quem illi liceat Deum apellari. Non sum monachus in monasterio Scottorum Anglorumque.
7 июн 2009 в 22:32

Екатерина Лобкова
Ecce hic ordinis gratia et meum opusculum de Fortuna rutenica, quod spero nihilominus ad melius redigere.

Vestra eminentia, domine Disgressus,
Mihi es amicus tu diu, neque cessas.
Litteram acceptam noli admirari -
Licet mi non mori, licet mi amari.

Vestra eminentia, domina Fortuna,
Clemens tantis profugis, dura mihi uni.
Noli, cor impatiens, gladium vocare -
Licet mi non mori, licet mi amare.

Vestra eminentia, mater Solitudo,
Cald(e) amplectabaris tu, numquam diligebas.
Dulcibus in retibus noli me vocare -
Licet mi non mori, licet mi amare.

Vestra eminentia, domina Victoria,
Vitae meae cantum videor canturus.
Desinite, diavoli, per sanguinem iurare -
Licet mi non mori, licet mi amare.

<c>
8 июн 2009 в 22:34

Тимофей Мякин
Gratias ago, Catharina, carissima eo clarius video carmen tuum melius fieri! Et non solum in parte styli sermonis poetici, sed etiam in parte animi. Nam nunc reperio te ipsam velle "amare", sed non tantum "amari". Gratas ago iterum.
9 июн 2009 в 17:18

Екатерина Лобкова
Quidquid non comprehendo. In nulla parte factum est carmen meum melius, nam nihil feci cum eo, postquam confectum est. Quid ad lineas quartas uniuscuiusque strophae, fateor iterum me nihil aptius excogitavisse, quam infinitiva binaria.
9 июн 2009 в 17:47

Тимофей Мякин
Quid hoc esse possit clarius, Catharina, nam carmen etjam non confectum videram, nunc autem video jam confectum esse. Nam una sropha aberat et erat "licet mi amari". Aut erro? Sed si erro - ignosce mihi, seneci.
9 июн 2009 в 18:43

Екатерина Лобкова
Erras, dignissime. Cum primo hoc carmen videris, omnes quattuor strophae ibi aderant, quarum prima sola iam contenebat rythmam 'admirari-amari', tres aliae sed infinitiva activa. Nihil mutavi, praeterea quod in tertiam stropham 'tu' inserui. Ad melius hoc redigere spero, sed nunc minime tempto. Tempto aliquo modo memoriae prodere annos gubernationis ministrorum in Europa vel rerum novarum in America Latina et invenire aliquid, quo neoconservatores et neoliberales inter se distulissent...
9 июн 2009 в 19:03

Тимофей Мякин
Quod omne bonum felix faustumque sit! Nunc jam, carissima, misi (jam hodie sero) tibi personali epistula electronicali habitationem meam Novosibiriensem. Obsecro te, si aliqua sit potestas mittendi mihi solum unum exemplar illius libri (mihi maxime necessarii) fac ut mittas. Potes etjam mittere librum paula mercede vehiculari imposita (sed, obsecro, paula, nam pauper sum veluti mus ecclesiasticus! Salutem et gratiam maximam -casu aliquo- fac ut dicas Alexejo Scatebrano doctissimo!
10 июн 2009 в 20:38

Тимофей Мякин
Atqui puto in translatione tua, Catharina, meliorem fieri hanc vocationem: "tua eminentia" (nam quod possesivum secudae personae in plurali istam functionem accipiat non certe credo, sed "tua tranquillitas" aut "tua maiestas" apponebantur in antiquitate tarda et iis vocabulis veluti imperatoris vocatione uti viri palatini solebant, si quidem me memoria mea non fallit.
12 июн 2009 в 17:57

Тимофей Мякин
Nec ullas epistulas invenio, nec autem quemquam inscribentem hic reperio... O Rus, da mi vocem!.. Non dat... Nec Catharina ullo modo se advertere ad me miserum vult... Sed ubi est "Sctilistica Latina" a Scatebrano scripta, quam mihi pollicita eras, o Catharina?... Silentium, nox erat et caelo sereno luna fulgebat inter minora sidera...
6 июл 2009 в 21:00

Online Leah Tacita
Conata mea ex rossico in latinum vertendi...

Amavi t(e) et amor possit fortasse
Haud omnis in corde mortus est.
Is ne conatus te sit perturbasse,
Afficere dolore nolo te.

Amavi te tacite, desperanter,
Cruciatus timore ac zelo.
Amavi te tam sincer(e) et amanter,
Quam volo t(e) amar(i) ab altero.
15 июл 2009 в 20:55

Тимофей Мякин
Salutem tibi dico, Leah Tacita carissimaque! Jam accresci video cohortem poetarum Latinarum in Russia, sed nihilominus puto, quod non decet nos contentos esse isto parvo! Jam paululum correxi, Tacita, ignosce mihi.
Placeatne tibi haec versio:

Amavi t(e) et amor fortasse possit
Haud mortus esse totus in corde.
Sed illo licet ut ne commota sis,
Afficere dolore nolo te.

Amavi te tacite desperatus
Timore cruciatus severo.
Tu sincere tam mihi est amata
Quam velim t(e) amariqu(e) ab altero.

Versus primus mihi optimus omnium videtur et impellit ut reminiscar converisonis (eiusdem carminis), quae a bona praeclaraque poetrice Latina, cui nomen est clarum Elena Vasilieva (si memoria quidem me non fallit) facta est. Ea femina doctissima linguam Latinam in universitate Moscoviensium docuit (et nunc, velim, ut doceat, sed de ea re certus non sum). Confer, cara Tacita conversionem tuam cum conversione illius feminae dignissimae, quae conversio possit a te reperiri in parte extrema libri scholastico usui destinati a viro docto cui Podosinov cognomen conscripti. Ille liber scholasticus dicitur "Fundamenta Linguae Latinae culturaeque antiquae". Multa bona ex conversione E. Vasilievae extrahere poteris!
Opus tuum legendo reperiebam autem multa similia coversioni meae primae ex Ruthenico (Tjutschevi) cujus conversionis pudet me adhuc.
Vale. Incipium a te deditum est. Vis crescit eundo.
17 июл 2009 в 21:25

Online Leah Tacita
Lia Timotheo s. d.
Gratiam tibi ago, severe et iuste magister, quod meo opusculo animum tuum attendisti. Eo mihi gratior est, quod hoc genus exercitationis, quod utile esse putatur, mihi primum est. Versionem tuam mihi cordi esse scito sed ex versu sexto unum verbum radicibus graecis evanescuit. Estne verbum latinum quod hanc affectionem significat?
Illum librum, de quo meministi, scio sed dolendum est nunc eum non habere. Postea tamen legam conversionem illius feminae dignissimae...

Rogare te velim sed verecundor parum cum quaestione stulta sit: qui est vocativus praenominis tui, nam graecum est?
Vale.
(c)
18 июл 2009 в 0:17

Екатерина Лобкова
Virtus, Conscientia et Dignitas -
Noster sanctus hoc tibi exercitus.
Illi manus protende tuas,
Ignem pro illo ne timeas.

Vultus illi altus ac mirabilis,
Illi vitam si devoveris,
Vincere fortasse incapabilis,
Modo humano moriaris.
19 июл 2009 в 15:22

Тимофей Мякин
Gratias ago tibi, Catharina optima, nam video istud carmen translatum recte et Ruthenice compactum et verissime spiritu slavonico odoratum esse. Sed unus versus mihi tamen non comprehensibilis videtur. Quid tandem "vincere fortasse incapabilis" significat? Si facultas aliqua tibi sit, facias de significatione ejus me certiorem, quaeso. Vive valeque!
20 июл 2009 в 20:49

Тимофей Мякин
Timotheus Liae carissimae salutem dicit.
Ignosce mihi, nam nunc hodie legi epistulam istam. Versuum componere recte dicis rem esse utilissimam in re nostra. Sed ubi invenis in versu sexto radicem Graecam? Quo verbo? Rutenico "zelo" in lingua Latina "valde" , ut mihi videtur, congruere. Sed in eo casu rythma (quae cordi tuo est) non fit. Vocativus quidem praenominis mei - Timothei. Multa nomina Latina talem vocativum in numero singulari habent: veluti Pompeius, Petreius et alia. Reiminiscere Horatii: "Pompei, meorum prime sodalium etc". Epistulas tuas legendo valde gaudeo quia cohors nostra Latinistarum crescit augetque!
Gratias ago tibi, virgo dignissima!
28 июл 2009 в 20:48

Online Leah Tacita
Lia Timotheo salutem dicit.
Ignosce ac mihi, doctissime. Diu enim Ponto Euxino requiescebam et Internetum non habebam.
Scripsi de verbo "zelus", sive "zelotypia", sive graeco "ZHLOS". Gratias ago pro responso tuo.
Vale!
P.S. Noli admirari si iterum diu non respondebo, propterea quod Petropolem cras proficiscebar, ubi res multas facere debet.
24 авг 2009 в 13:05

Екатерина Лобкова
http://610.ru/rest/lastrings/latinsongs.html
Hic inveni alteras strophas 'Murcae' et carmina alia, quae valde mihi placuerunt. Fortasse et ego possim alio tempore translationes tam elegantes facere!
3 сен 2009 в 11:44

Тимофей Мякин
Gratias ago, optimae translationes sunt! Sed res una - transferre (melioremve in modum, veluti Petropolitani recentes conficiunt, pejoremve in modum, sicuti Timotheus Mjakinus conficiebat saeculo praeterito), et altera res - versus suos componere. Enimvero certum mihi non est ab istis Petropolitanis viris doctis componi aliquos suos versus! Satis scio nonullos Petropolitanos quidem...

http://vk.com/topic-5277192_9369120

 

Salutem dico plurimam omnibus collegis, qui linguae Latinae studeant atque faveant in Academia Moscoviana. Nunc equidem vir, Scythia silvestri natus, minime eruditus, ab urso silvestri credo nihil aliqua re differens praeter sciendum paululum Latine, ausus sum versus suos AD MMVIII Latine compositos hic publicare. Puto necesse fore nos in studiis nostris Latinae linguae provehendis perseverare et ideo maximam operam dabo ut artem meam Latine scribendi componendique perfectam reddam, si quis vir bonus (veluti ille Scatebranus doctissimus clarissimusque) aliquod consilium bonum de arte poetica Latina impertiatur mihi. Singillatim arti poeticae Romanae non studebam, qua re in metris antiquis, quibus usus sum, quantitas syllabarum a me saepe non servatur. Sed quis sciat hanc rem servare si enim sensus poeticus noster sermone Ruthenico expolitus non possit etiam temptare caelestia ea sacra! Ego quidem nunc magis Sapphonis carminibus tractandis studeo, nam novo fragmento reperto documenta novissima habeo Sapphonem illam sacerdotem fuisse Arthemidis Aethiopiae. Et carmina (quae hic sequentur) iam dudum composita minimeque expolita solum id properant demonstrare quam gravissimam durissimamque vitam agant ursi quidam non illiterati Sapphonis vitae religioni arti poeticaeque studentes mirum in modum.
Nunc autem audite carmina, quae cantet vobis Musa Latina et barbara nova, Musa silvarum geluumque.

Itaque - CARMINA SCYTHIAE SILVESTRIS
(composuit Timotheus Palea - idem qui et Timotheus Myakin (Тимофей Мякин)

AD DEUM SIVE PRECES OVIDII SENECIS (syllabice, in systhemate Alcaico)

Deo non laudem, non coronam precor
Totius mundi, qua non est gravius,
Nec aura, nec argenta mei
Usui prosunt esseve possunt,

Unam rem solam dona mihi, Deus,
Quae mundo toto sit mihi carior,-
Propinquamv(e) animam mihi da,
Ne solus sitiam tantummodo!

Participari sim labores meos
Nactus cum corde suo verissimo -
Bibam velut e fonte vivo
Splendidiore Bandusiaque...

Rex solus, fessus exilio meae
Terrae, quam nemo possit aspicere,
Per solitudinem, cui vox
Latina sonita non est unquam,

Vel equo vehor, vel baculo nitor,
Deserta via stat nive candida,
Sed pulso cytharam carmenque
Meum perceptum non ulli canto.

Quis scit, qua velit fata concludere
Deus, qua hora nobis donaverit
Jus suum? Gratiam vel ago,
Quod cecinique quae tibi cano.

AD DEUM
(syllabice, in systhemate Archilochio primo)

"Laudabunt alii..." Hor., I, 7

Narrabunt alii felicem Venerem suam
Esse maritam focumque flagrare,
Conjugumqu(e) amores certare de pietate,
Quorum mi nihil fuit unquam.

Nescio quove Dei quandoque fieri possit,
Destiti de quo, dulcedine captus
Veneris obliquae, qua nil sit dulcius mihi.
Sic orant te nostra peccata:

Mi fac ut ignoscas ac spiritum tui reddas
Mihi, Deus, nunc jam desunt vires,
Veneris obliquae quo possim vel oblivisci
Sui domi viaeque fulgentis

In luna niveae, fenestra velut lucerna
Sui flagrabat ubi per noctem
Et manu tenera movit violacea vela
Lara, quae cor eruerat mihi.

Feminae Venus est semper volubilior laro,
Fertur celer qui per nubila caeli -
Ventillantequ(e) aura flabuntur feminae verba
Velut vento flavescunt autumno

Veris folia quae prosunt fallaciae fota
Sole deae, sed exciderit sors -
Ossa matris meae bibent jam lacrimas omnes
Accepto sibi cinere mei...

AD DEUM ( in disticho elegico)

Da mihi mortem Deus quolibet modo voceris
Solum (e)st quod mihi des - da mihi mortem Deus,
Cui nihil adest eum jam nemo delectat
Vivere cor non vult, cui nihil adest.
Quid mihi mors feret, si vita nescit referre?
Morsne vita fiat - omnia sustineam!
Mortem ni mihi des, hanc vitam mihi relinquas:
Certe scio, Deus, nobis jam mortuis
Rerum nostrum quae si res sit una relicta
Non vane tum vitam vixi praeteritam!

http://septimontium.bb-fr.com/t321-topic