Elegia Illustrissimi Metropolitae Riazanensis et Muraemensis
Stephani Javorski,
ante mortem suam super libros bibliothecae suae composita

(по: Маслов С. И. Библиотека Стефана Яворского. Киев, 1914. С. VI–VII. Автограф между с. 40-41)

Ite meis manibus gestati saepe libelli,
    Ite, meus splendor luxque decusque meum,
Pergite felices, alias iam pascite mentes
    Et nectar vestrum fundite iam aliis.
Hei mihi, quod meus a vobis avulsus ocellus,
    Non poterit mentem plus saturare meam.
Vos mihi dulcedo, vos mel, vos nectar eratis,
    Vobiscum, libri, vivere dulce fuit.
Vos mihi divitiae, vos gloria magna fuistis,
    Vos paradysus amor delitiaeque meae,
Vos illustrastis, vos nomina clara dedistis,
    Per vos magnatum conciliatus amor.
At nunc fata negant vobiscum (proh dolor ingens.)
    Ducere jucundos et sine nube dies.
Jam mihi in aeternam claudentur lumina noctem,
    Non jam vos manibus sollicitabo meis.
Aeternus liber ante oculos proponitur alter,
    Quem mihi venturus vult aperire Deus.
Omnis in hoc sua dicta et facta volumine cernet
    Et capiet meritis praemia quisque suis.
O liber horrendus, qui tunc erit ante tribunal,
    Nudatum faciens omnibus omne scelus.
Hunc ego mente librum dum volvo, mox tremor artus
    Occupat, et cordi fixa sagitta manet.
O Deus, o pater, o summae charitatis abyssus,
    O pietatis fons, o bonitatis apex,
O maris et terrae et summi moderator Olympi,
    Qui manibus flectis frena tumentis aquae,
Stelliferosque poli sapienter dirigis orbes,
    Te precor, indignus vermis, inane, nihil:
Respice et in libro vitae mea nomina pinge
    Sanguine Christi, qui vita salusque mea est.
Vos autem, mea scripta, tomique librique, valete,
    Parta labore meo bibliotheca vale.
Terricolaeque omnes fratresque hominesque valete,
    Tu quoque, cara parens, hospita terra, vale.
Suscipe maternis, peto te, complexibus artus,
    Namque animam caelis, reddimus ossa tibi.